IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TUXTEPECENSIS*
QUIBUSDAM LOCIS AB ARCHIDIOECESI
ANTEQUERENSI DISTRACTIS, NOVA CONDITUR
IN MEXICO DIOECESIS NOMINE «TUXTEPECENSIS»
Nuper sacer Pastor Ecclesiae Antequerensis, exoptans ut congruenter provideretur evangelizationi cunctorum etiam autochthonum, quos « Indios » dicunt, intra latissimos fines civilis regionis « Oaxaca » degentium, cum ipsam consuluisset Conferentiam Episcoporum Mexicanorum, poposcit ab Apostolica hac Sede ut, quibusdam a memorata archidioecesi detractis locis nominatim descriptis, nova iisdem dioecesis erigeretur. Nos igitur, compertum quoque habentes idem esse in votis Venerabilis Fratris Hieronymi Prigione, Archiepiscopi titulo Lauriacensis atque in Natione Mexicana Delegati Apostolici, eandemque rem illis probari, quorum interest, necnon illis qui id sua interesse contendunt, hasce per Litteras haec, quae sequuntur, de plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae decernimus et iubemus. Ab archidioecesi Antequerensi quattuordecim, eademque integra, distrahimus municipia, quibus constat civilis regio Tuxtepecensis vulgo « distrito Tuxtepec », duoque municipia « Sochiapan » et « Tlacoatzintepec », quae in civili regione « Cuicatlan » sita sunt ; iisdemque, quae diximus, sedecim omnino municipiis lege civili circumscriptis novam condimus dioecesim Tuxtepecensem cognominandam et archidioecesi Antequerensi suffraganeam, cuius Episcopum metropolitico subicimus iuri Archiepiscopi pro tempore Antequerensis. Episcopalem novae dioecesis sedem in urbe «Tuxtepec» constituimus templumque ibi exstans Deo in honorem S. Ioannis dicatum Nos cathedrale templum declaramus unoque tempore ei atque Tuxtepecensi pro tempore Episcopo honores tribuimus et insignia et privilegia atque iura, quae lege ecclesiastica ad cetera pertinent templa dioecesium cathedralia et ad ceteros Ecclesiarum Pastores ; iisdem tamen oneribus et officiis Episcopo Tuxtepecensi impositis, quibus omnes ligantur dioecesani Episcopi. Donec Capitulum Cathedrale in nova dioecesi per alias Litteras rite constituetur, facultatem interea facimus ut ibi dioecesani Consultores ad tempus deligantur. Ad mensam episcopalem quod attinet, statuimus ut Curiae emolumentis fideliumque stipibus efficiatur atque iusta bonorum portione, illi obventura ex divisione ad mentem can. 1500 C.I.C. facienda. De Seminarii dioecesani exstructione deque sacerdotali tironum educatione et institutione tum sacri canones serventur tum norrnae Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius » tum etiam peculiares Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica regulae. Selecti autem Seminarii eiusdem alumni disciplinis philosophicis et theologicis instruendi necnon presbyteri sua studia expleturi ad Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum mittantur in Urbe situm. De novae dioecesis regimine, de administratione, de eligendo Vicario Capitulari sede vacante deque aliis id genus, ea omnino serventur, quae de iisdem statuunt sacri canones. Nova erecta Ecclesia Tuxtepecensi, hoc de clero decernimus, ut presbyteri illi Ecclesiae adscripti censeantur, cuius in finibus officium vel beneficium habent ; ceteri vero clerici necnon Seminarii alumni ei addicantur dioecesi, cuius in finibus habent domicilium. Mandamus insuper ut documenta aliaque acta, quae aut ad novam dioecesim eiusve clerum aut ad fideles aut ad temporalia bona pertinent, ea omnia a Curia Antequerensi ad Tuxtepecensem Curiam transferantur, in condendo tabulario religiose custodienda. Quae hic praescripsimus, ea ad effectum adducantur a Venerabili Fratre Hieronymo Prigione, quem diximus, vel a presbytero per eum subdelegato, necessariis et opportunis factis facultatibus. Perfecto denique negotio exaratisque actorum documentis, certa omnium exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur sueto more signata sigilloque impressa. Has Litteras Apostolicas sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.
CAROLUS Card. CONFALONIERI |
SEBASTIANUS Card. BAGGIO |
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Amatus P. Frutaz, Protonot. Apost.
*AAS, vol. LXXI (1979), n. 5, pp. 327-328.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana