Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CUAUTITLANENSIS*

QUIBUSDAM LOCIS A TLALNEPANTLENSI ALIISQUE
A TEXCOCENSI DIOECESI DISTRACTIS, NOVA CONDITUR
DIOECESIS NOMINE CUAUTITLANENSIS, IN MEXICO

 

Conferentia Episcopalis Mexicana, curam agens de expeditiore evangelizatione iis suppeditanda fidelibus, qui civilem regionem « Estado de México » incolunt, consentientibus autem in eadem re sacris Pastoribus, quorum intererat, petiit ab Apostolica hac Sede ut, quibusdam locis a Tlalnepantlensi aliisque a Texcocensi dioecesi distractis, nova iisdem erigeretur dioecesis. Nos igitur, utilitate capta, e sententia Venerabilis Fratris Hieronymi Prigione, Archiepiscopi titulo Lauriacensis atque in Natione Mexicana Delegati Apostolici, ipsoque considerato consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Sacrae Congregationis pro Episcopis praepositorum, constituimus ut preces illae audirentur. Hac de causa, certiores quidem facti de eorum consensu, quorum interest, necnon illorum qui id sua interesse contendunt, at praesertim mentem Nostram intendentes ad Mexicanos in memorata regione degentes, vi et potestate Nostra Apostolica haec, quae sequuntur, haec per Litteras decernimus atque iubemus. A dioecesi Tlalnepantlensi seiungimus loca, quibus constant civilia municipia « Coacalco », « Coyotepec », « Chapa de Mota », « Cuautitlán », « Cuautitlán Izcalli », « Huehuetoca », « Nicolás Romero », « Teoloyucan », « Tepozotlán », « Tultitlán » et « Villa del Carbón »; a dioecesi autem Texcocensi separamus loca quibus constant civilia municipia « Apaxco », « Hueypoxtla », « Melchor Ocampo », « Nextlalpan », « Tequisquiac », « Tultepec », « Xaltengo » et « Zumpango »; iisdemque omnibus, quae diximus, undeviginti omnino municipiis nominatim descriptis legeque civili definitis novam condimus dioecesim Cuautitlanensem nuncupandam et archidioecesi Mexicanae suffraganeam eiusque Episcopum subicimus metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore Mexicani. Episcopalem novae dioecesis sedem in urbe « Cuautitlán » constituimus atque paroeciale templum ibi exstans Deo in honorem Sancti Bonaventurae Ep., Conf. et Eccl. Doct., dicatum Nos gradu et dignitate cathedralis templi exornamus, ei et Cuautitlanensi pro tempore Episcopo honoribus tributis et insignibus et privilegiis atque iuribus, quae lege ecclesiastica ad cetera pertinent templa dioecesium cathedralia atque ad ceteros Ecclesiarum Pastores; iisdem tamen oneribus et officiis Episcopo Cuatitlanensi impositis, quibus omnes ligantur dioecesani Episcopi. Donec Capitulum Cathedrale in nova dioecesi per alias Litteras rite constituatur, facultatem facimus, ut interea eius loco dioecesanus Consultorum coetus ibi deligatur. Statuimus ut episcopalis mensa constet tum Curiae emolumentis tum fidelium stipibus tum etiam iusta bonorum portione, quae ei obveniet ex divisione iuxta can. 1500 C.I.C. facienda. De Seminarii dioecesani exstructione deque sacerdotali tironum educatione et institutione tum sacri canones serventur tum normae Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius » tum etiam peculiares regulae Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica. Selecti autem sacrorum alumni disciplinis philosophicis et theologicis instruendi necnon ii presbyteri, qui ad sua studia explenda acciti fuerint, ad Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum mittantur in Urbe situm. De regimine dioecesis hodie erectae, de administratione, de eligendo Vicario Capitulari sede vacante deque aliis id genus, ea omnino serventur, quae iure canonico statuta sunt. Decernimus praeterea ut ibi, erectione novae dioecesis ad effectum deducta, presbyteri censeantur ei adscripti Ecclesiae, in cuius finibus officium vel beneficium habent ; ceteri vero clerici, necnon Seminarii alumni, ei addicantur dioecesi, in cuius finibus domicilium habent. Denique praecipimus, ut actorum documenta, quae aut ad novam dioecesim eiusve clerum aut ad fideles aut etiam ad bona temporalia pertinent, a Curiis Tlalnepantlensi et Texcocensi ad Curiam Cuautitlanensem transmittantur, ut ibi in condendo tabulario religiose custodiantur. Quae hasce per Litteras statuimus, omnia et singula exsequatur Venerabilis Frater Hieronymus Prigione, quem diximus, qui a Nobis deputatus est et facultatibus huius mandati causa instructus, haud excepta facultate eiusdem officii alicui presbytero subdelegandi. Omnibus peractis exaratisque actorum documentis, certa singulorum exempla, usitato more quidem signata sigilloque impressa, ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur. Has Litteras Apostolicas sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

CAROLUS Card. CONFALONIERI
Sacri Collegii Decanus

SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*AAS, vol. LXXI (1979), n. 10, pp. 331-332.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana