Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TROMSOEANA*

VICARIATUS APOSTOLICS NORVEGIAE SEPT. FIT PRAELATURA

 

Qui volente Deo iam Ecclesiae universae gubernacula tractamus beati Petri successores, ea sane omnia quae viderimus posse gregi Christi magni parvi prodesse, ea, quantum in Nobis est, providenda curamus. Quamquam enim aeterna hominum salus est in credendo Evangelio posita inque divinis mandatis exsequendis collocata (cfr. Mc. 16, 15), stat etiam externam rerum compositionem nonnihil Ecclesiae bono conferre. Qua re, cum Conferentia Episcopalis Scandiae id proposuerit, ut Vicariatus Apostolicus Norvegiae Septemtrionalis ad Praelaturae dignitatem eveheretur, Nos re bene reputata atque sententia quaesita tum Venerabilis Fratris Iosephi Zabkar, Archiepiscopi titulo Virunensis, atque in Scandia Apostolici Delegati, tum Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationis pro Episcopis, admotae expostulationi accedendum putamus. Quae cum ita sint, apostolica Nostra potestate territorium Vicariatus Apostolici Norvegiae Septemtrionalis in Praelaturae formam redigimus, quae Tromsoeana appellabitur, cuius Sedes in urbe Tromso erit, cathedra in templo quasi paroeciali Dominae Nostrae, quod Praelaticium habebitur cum iuribus debitis. Condita Praelatura Tromsoeana Apostolicae Sedi immediate subicietur ; eiusque regimen, administratio, Vicarii Capitularis electio, Sede vacante, similia iure Canonico regentur ad amussim. Ceterum haec quae mandavimus Venerabilis Frater Iosephus Zabkar exsequi studebit, vel quem ipse legaverit, factis in id necessariis facultatibus. Re vero acta, documentum exarabit, cuius exemplum sincerum ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittet. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a Publicis Ecclesiae Negotiis

SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.


*AAS, vol. LXXI (1979), n. 11, pp. 915-916.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana