Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TRUDENSIS*

VICARIATUS APOSTOLICUS NORVEGIAE CENTRALIS
AD GRADUM PRAELATURAE ERIGITUR, NOMINE TRUDENSIS

 

Cum Nobis, mandato et caritate Christi urgentibus, totius Ecclesiae necessitatibus providendum sit, maxime vero illarum eiusdem Ecclesiae partium, quae variis vel locorum vel societatis vel aliis diversi generis difficultatibus laborant, quod quidem in iis regionibus plerumque accidit, ubi rari et quasi dispersi sunt Christifideles, peropportunum duximus Conferentiae Episcopali Scandiae assentiri quae, quo melius spiritali profectui gregum consuleretur, rogavit ut Vicariatus Apostolicus Norvegiae Centralis in Praelaturam eveheretur. Audito Venerabili Fratre Iosepho Zabkar, Archiepiscopo tit. Virunensi et in Scandia Delegato Apostolico, Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, negotiis Sacrae Congregationis pro Episcopis praepositis, rati id catholicae Ecclesiae propagationi et renovandae firmandaeque fidei christianorum ibi sedem habentium valde esse profuturum, novasque vires daturum Christi ministris ibidem operantibus, suprema Nostra potestate ea quae sequuntur decernimus et iubemus. Vicariatum Apostolicum Norvegiae Centralis ad dignitatem Praelaturae Apostolicae, Trudensis appellandae, erigimus eiusque sedem statuimus in urbe vulgo Trondheim vocata, cuius templum quasi paroeciale ibi exstans Deo in honorem Sancti Olavi dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae Praelaticiae attollimus cum omnibus iuribus et praerogativis quae huiusmodi Ecclesiae sunt propria. Eiusdem praeterea pro tempore Praesuli iura conferimus et onera, iuxta ius canonicum. Eandem Praelaturam immediate Sedi Apostolicae subicimus. Quod attinet autem ad Praelaturae regimen, administrationem, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem aliaque id genus, statuimus ut sacrorum Canonum praescripta plene et religiose serventur. Ad haec denique, quae decrevimus, perficienda, Venerabilem Fratrem Iosephum Zabkar, quem supra memoravimus, legamus, data etiam facultate subdelegandi quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, imposito onere ad Sacram Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vigesimo octavo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo undeoctogesimo, Pontificatus Nostri primo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a Publicis Ecclesiae Negotiis

SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc.
Praefectus

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s. n.


*AAS, vol. LXXI (1979), n. 11, pp. 914-915.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana