Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

REGIO CAMPANA*

CAMPANAE REGIONIS ECCLESIARUM NOVA DISPOSITIO

 

Quamquam Ecclesia sancta primum omnium Christi verbo atque Sacramentis vivit, nullus tamen non videt aptiorem finium Ecclesiarum dispositionem magna commoda atque utilitatem afferre posse. Quae nimirum rerum compositio, cum singularum dioecesium aut Provinciarum unitati studeat, sive necessitudines omnium ordinum fidelium nectit, sive virium inutili iacturae parcit. Cuius rei causa, cum sacri Regionis Campanae Antistites, de augendo bono Christi fidelium solliciti, iam, normis Decreti Sacrosancti Concilii Vaticani II « Christus Dominus », n. 40, obsecuti, ab hac Apostolica Sede postulaverint ut Provinciarum ecclesiasticarum suae Regionis fines recognoscerentur, Nos, bonum animorum unice spectantes, post auditos Episcopos quorum interesset, haec statuimus atque decernimus. Regionis Campanae dioeceses quae adhuc Apostolicae Sedi subiectae fuerunt, iam Provinciae viciniori aut opportuniori aggregentur, nempe iuri metropolitano Archiepiscopi ad normam sacrorum canonum subiectae. Provinciae vero ecclesiasticae Compsana, Capuana et Surrentina exstinguantur. Qua re compositio Provinciarum ecclesiasticarum Regionis Campanae haec erit : Metropolitana Ecclesia Neapolitana constabit suffraganeis Ecclesiis Acerrarum, Isclana, Nolana, Puteolana; Capuana et Surrentina, nec quidquam de earundem archiepiscopali dignitate immutetur ; Aliphana, usque adhuc metropolitanae Ecclesiae Beneventanae suffraganea ; Caiacensi, Calvensi et Theanensi, Casertana atque Suessana, hucusque metropolitanae Ecclesiae Capuanae suffraganeis ; Castri Maris, antehac metropolitanae Ecclesiae Surrentinae suffraganea ; Aversana et Praelatura Pompeiana, usque nunc Sanctae Sedi immediate subiectis. Metropolitanae Ecclesiae Beneventanae erunt suffraganeae Eeclesiae : Arianensis, Abellinensis, Sanctae Agathae Gothorum, Thelesina ; Compsana, quae archiepiscopalem dignitatem servabit ; S. Angeli de Lombardis, Bisaciensis et Laquedonensis, usque nunc metropolitanae Ecclesiae Compsanae suffraganeae ; Nuscana, antehac metropolitanae Ecclesiae Salernitanae suffraganea ; denique Abbatia Montis Virginis, hucusque Sanctae Sedi immediate subiecta. Metropolitanam Ecclesiam Salernitanam constituent suffraganeae Ecclesiae : Acernensis, Dianensis, Nucerina Paganorum, Policastrensis et Vallensis in Lucania ; Amalphitana, usque nunc Sanctae Sedi immediate subiecta, quae Archidioecesis titulum servabit ; Campaniensis, Cavensis, Sarnensis et Abbatia SS. Trinitatis, hucusque Sanctae Sedi immediate subiectae. Ad haec autem perficienda Venerabilem Fratrem Nostrum Conradum S. R. E. Cardinalem Ursi, Archiepiscopum Neapolitanum, legamus, cui omnes facultates agendae rei facimus, quas poterit idem etiam alii subdelegare, modo viro in ecclesiastica dignitate constituto. Re vero acta, idem Venerabilis Frater Noster documenta exarari faciet, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittenda curabit. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri.

AUGUSTINUS CASAROLI
a Publicis Ecclesiae Negotiis

SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Iosephus Del Ton Protonot. Apost.
Godefridus Mariani, Protonot. Apost.


*AAS, vol. LXXI (1979), n. 8, pp. 562-563.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana