IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MEKIENSIS*
IN AETHIOPIA NOVA CONSTITUITUR
PRAEFECTURA APOSTOLICA NOMINE MEKIENSIS
Evangelizationis operi in Aethiopia quo aptius consulerent, censuerunt Venerabilis Fratres Nostri S.R.E. Cardinales Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi bene fieri si, quibusdam territoriis a Vicariatu Apostolico Hararensi detractis, nova conderetur circumscriptio ecclesiastica. Nos autem, accepto favorabili voto omnium quorum interest, libenter concedimus ea de quibus Venerabilis Frater Noster Agnellus S.R.E. Cardinalis Rossi, Praefectus eiusdem Sacrae Congregationis Nobis hoc super negotio rettulit, atque haec quae sequuntur auctoritate Nostra apostolica decernimus. A Vicariatu Apostolico Hararensi territoria separamus, quae regiones vulgo appellatas « Arssi » et « Bale » atque sub-provinciam « Butejira-Haigotch » complectuntur, iisque Praefecturam Apostolicam condimus Mekiensem appellandam. Eam pastorali ratione exercendam concredimus sodalibus Instituti Missionum a Consolata, plane fore confisi, ut ex assidua ipsorum opera fructus uberes optimique colligi possint. Eos insuper paterne hortamur, ne quid omittant quo christiana fides propagetur, extendatur, prorogetur. Haec quae statuimus, sive nunc sive in posterum rata esse volumus, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI |
AGNELLUS Card. ROSSI |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Ioannes De Riccardis, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 6, p. 586
© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana