IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CANADA ATQUE FOEDERATAE
CIVITATES AMERICAE SEPTEMTRIONALIS*
EXARCHATUS APOSTOLICUS PRO FIDELIBUS RITUS
ARMENII IN DICIONE CANADENSI ET IN FOEDERATIS
CIVITATIBUS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS CONSTITUITUR
Divini Pastoris imaginem imitari cupientes, quem Sacrae Litterae (cfr. Ez. 34, 1-16 ; Io. 10, 1-18) ovium gregis studiosissimum describunt, maxima cum cura Christi asseclis singularum Ecclesiarum consulimus, iis vero praesertim qui, ob varios eventus patriae finibus relictis, luporum rapacium insidiis perire periclitantur. Cum igitur condicionem cognitam habeamus catholicorum Armeniorum in Canada et in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis degentium, cumque Venerabilibus Fratribus Nostris Sacrae Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus praepositis, Armeniorum Patriarchae cum suo Synodo, necnon Praesidi Conferentiae Episcopalis utriusque, quam supra memoravimus, dicionis, visum sit esse prospiciendum per Apostolicum Exarchum, Nos re bene reputata, Nostra usi suprema auctoritate, Exarchatum Apostolicum constituimus pro catholicis ritus Armenii in Canada et in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis commorantibus. Exarchi erit consultores, qui sibi adsint, eligere una cum Syncello, et iuvenes in sortem Domini vocatos in Seminario Minore ibi condendo instituere et sacerdotio initiare. Mensa exarchalis, quae dicitur, efficietur sive pecunia quam populus dabit, sive statutis tributis paroeciarum ritus Armenii, sive reditibus bonorum Exarchatus, sive denique certo subsidio, quod Sacra Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus et Patriarchatus administratio suppeditabunt. Has autem Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus, ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis, quorum res est, religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI |
LADISLAUS Card. RUBIN |
Godefridus Mariani, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 1, pp. 6-7
© Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana