IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CYANGUGUENSIS*
QUADAM PLAGA A DIOECESI NYUNDOËNSI NOVA
IN RUANDA DIOECESIS CONDITUR NOMINE CYANGUGUENSIS
Nihil aestimamus esse optabilius quam ut Christianum Nomen expeditissime ubique terrarum propagetur. Hac de causa, cum Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales negotiis Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositi, ipsis votis omnium consideratis quorum interest, prudenter censuerint aptius in Ruanda evangelizationis operi consultum iri si nova ibidem dioecesis constituatur, talem sententiam ratam habemus deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae haec decernimus quae sequuntur atque iubemus. A dioecesi Nyundoensi distrahimus australem regionem ex eaque novam dioecesim Cyanguguensem appellandam condimus, cuius fines iidem erunt quibus civilis Praefectura vulgo « Cyangugu » separatur a civili Praefectura vulgo « Kibuye », firmis manentibus ceteris limitibus, simul statuentes ut novae dioecesis cathedra episcopalis in sacra aede civitatis Cyanguguensis principe sit utque apud idem templum dioecesani pro Canonicis Consultores ad statutas normas electi adhibeantur. Cyanguguensem autem novam dioecesim ut suffraganeam archidioecesi Kigaliensi subicimus. Quibus hic statutis ad effectum adductis, has Apostolicas Litteras tam nunc quam in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet haud obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI |
AGNELLUS Card. ROSSI |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 2, pp. 194-195
© Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana