IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI IOSAPHAT PARMENSIS*
AB EPARCHIA METROPOLITANA PHILADELPHIENSI
UCRAINORUM QUADAM PLAGA DETRACTA NOVA CONDITUR
EPARCHIA NOMINE SANCTI IOSAPHAT PARMENSIS
Hoc Apostolicae Sedis, quae quidem spiritalis fidelium boni anxia curam de universa Ecclesia agere consuevit, constat proprium esse etiam Eparchias in orbe terrarum hic illic condere conditasque ita tueri, ut et Christifideles ritus Byzantini apte in eo ipso servando ac profitendo adiuventur. Nuper igitur Episcopi Metropoliae Philadelphiensis Ucrainorum in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus, consideratis amplioribus eiusmodi Eparchiae finibus anno MCMLVIII ad gradum Metropolitae evectae, plane sibi conscii rei agendae ut in singulis illis locis cura pastoralis exerceretur non tam incommode, non dubitaverunt Sanctae Sedi proponere ut, quibusdam Statibus ab Eparchia Metropolitana Philadelphiensi Ucrainorum seiunctis, ex iis constans nova illic conderetur Eparchia. Quam ob rem, de sententia Sacrae Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, ad Nos a Venerabili Fratre Nostro S. R. E. Cardinali eiusdem Sacrae Congregationis Praefecto relata, deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae per praesentes Litteras haec statuimus, quae sequuntur, atque iubemus. A memorata Eparchia Metropolitana Philadelphiensi loca distrahimus, in quibus Status vulgo Ohio, Mississipi, West Virginia, Kentucky, Tennesse, Alabama, Georgia, North Carolina, South Carolina, Florida et Western Pennsylvania consistunt, ex iisdemque novam condimus Eparchiam ab urbe Parma, in qua eparchialis erit Sedes, appellandam, nempe Eparchiam Sancti Iosaphat Parmensem, quam Eparchiae Metropolitanae Philadelphiensi Ucrainorum suffraganeam subicimus cuiusque templus in urbe Parma exstans ad dignitatem evehimus cathedralis templi, ita ut et privilegiis et insignibus frui possit ceterorum eiusdem ordinis templorum propriis. Per alias autem Litteras Nostras Episcopus constituetur, qui primus novam reget Eparchiam. Quibus sic statutis, Apostolicas has Litteras nunc et in posterum tempus ratas esse volumus, quibuslibet rebus contrariis haud obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Decembris, anno Dimini millesimo nongentesimo octogesimo tertio, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI |
LADISLAUS Card. RUBIN |
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 4, pp. 345-346
© Copyright 1983- Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana