IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
AHIARANA*
TERRITORIO DISTRACTO, VULGO MBAISE COGNOMINATO, AB
OVERRIENSI DIOECESI, NOVA ERIGITUR DIOECESIS AHIARANA APPELLANDA
Dominici gregis custodia, ad quam pastorali ministerio Christi in universam Ecclesiam adstringimur, maxime profecto requirit ut earum prospiciamus et consulamus prosperitati. Qua de re Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositorum audita sententia, omnibus rebus cogitate perpensis, acceptoque quorum interest favorabili voto, Apostolica Nostra suffulti potestate haec quae sequuntur statuimus et decernimus christifidelium saluti. Ab Overriensi dioecesi territorium civile, vulgari sermone Mbaise appellatum seiungimus; quo novam erigimus dioecesim Ahiaranam appellandi eandemque archidioecesis Metropolitanae Onitshaënsis suffraganeam reddimus. Eius autem fines iidem erunt quibus civilis regio vulgo Mbaise circumscribitur, scilicet a septentrione dioecesi Okigviensi terminantur, ab oriente dioecesi Umuahiaënsi, a meridie et occasu dioecesi Overriensi. Novae Ecclesiae sedem Episcopus in urbe vulgo Ahiara collocabit, ibique cathedram suam ponet, in templo videlicet Mariae Sanctissimae « Mater Ecclesiae » cui honores cathedralis templi concedimus. Ad ea tandem perficienda quae has per Litteras iussimus, Venerabilem Paulum Fouad Tabet, Archiepiscopum titulo Sinnensem atque in Nigeria Apostolicum Pro-Nuntium, legimus, vel quem ipse delegaverit, modo vir sit in ecclesiastica dignitate constitutus, factis scilicet necessariis facultatibus. Re autem peracta, documenta conficiantur atque sinceris exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide mittantur. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI |
IOSEPHUS Card. TOMKO |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 1, pp. 6-7
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana