IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI IOSPHI A GUAVIARE*
VICARIATUS APOSTOLICUS SANCTI IOSEPHI A GUAVIARE CONSTITUITUR
Tum novas utile est, immo necessarium, ecclesiasticas instituere circumscriptiones, cum nimis amplis territoriis administrandis imminutis, facilius regimen fit et fructuosius, utpote quae ita aptiora ea reddantur ad evangelizationis opus exsequendum. Qua re Nos, hoc bene cognitum habentes, quotiescumque eiusmodi casus innotescunt, ad decernendum secundum hanc rationem libenter inclinamus. Idcirco sententias audiendas esse censuimus Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium Congregationis pro Gentium Evangelizatione gerendis negotiis praepositorum, qui ex distractis a Praefectura Apostolica Mituensi in Columbia quibusdam portionibus novum Vicariatum Apostolicum Nobis constituendum praposuerunt. Fisi enim id Christifidelium bono esse profuturum, haec quae sequuntur statuimus. A Praefectura Apostolica, quam nuper memoravimus, nempe Mituensi, districtus civiles separamus, qui lingua vernacula « Comisaría del Guaviare » vocantur et ex iis dsiunctis novum instituimus Vicariatum Apostolicum, Sancti Iosephi a Guaviare appellandum, iisdem terminatum finibus, quibus districtus illi civiles. Ad haec omnia perficienda Excellentissimum Dominum Angelum Acerbi legamus, Archiepiscopum titulo Zellensem atque in Columbia Nuntium Apostolicum, vel cui ipse mandata dederit, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus, factis nimirum necessariis opportunisque facultatibus. Re vero acta, instrumenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione rite mittantur. Haec denique, quae decrevimus, volumus et nunc et in posterum rata et firma haberi, rebus contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI |
IOSEPHUS card. TOMKO |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 6, pp. 721-722
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana