IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KASESEENSIS*
DISTRACTO TERRITORIO A DIOECESI ARCIS PORTAL
NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS KASESEENSIS
Uti eo facilius est alicuius regionis regimen sustinere, quo minor ea est, ita melius circumscriptiones ecclesiasticae administrantur, quo angustioribus finibus terminantur. Non sine causa igitur expostulatum est ut perampla Arcis Portal dioecesis imminueretur et distracto ab ea territorio alia constitueretur dioecesis. Nos igitur, consultis Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus negotiis agendis praepositis Congregationis pro Gentium Evangelizatione, persuasum habentes eiusmodi consilium in bonum esse cessurum animarum, haec statuere non dubitavimus, quae sequuntur. A dioecesi Arcis Portal in Uganda territorium disiungimus districtus civilis sermone patrio Kasese vocati ex eoque novam constituimus dioecesim Kaseseensem appellandam. Hanc, quam suffraganeam facimus Metropolitanae Ecclesiae Kampalaënsi, iurisdictioni subicimus Congregationiis pro Gentium Evangelizatione. Eius vero sedem episcopalem in urbe Kasese collocamus et ecclesiam in ea sitam ad dignitatem evehimus ecclesiae cathedralis. Ceterum volumus pro canonicorum Capitulo consultores dioecesanos eligi et adhiberi, qui Episcopo in pastorali explendo ministerio sint auxilio. Venerabili Fratri denique Carolo Iosepho Rauber, in Uganda Apostolico Pro-Nuntio haec perficienda delegamus, facta ei potestate id committendi, dummodo in ecclesiastica dignitate constituto, onere iniuncto, re ad effectum adducta, sincerum exemplar peractae exsecutionis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittendi. Quae vero his Litteris decrevimus, rata et firma esse iubemus nunc et in posterum, rebus contrariis quibuslibet nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI |
IOSEPHUS card. TOMKO |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 10, pp. 1081-1082
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana