IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI PETRI IN LITORE EBURNEO*
NOVA CONDITUR DIOECESIS SANCTI PETRI IN LITORE EBURNEO NOMINE
Quo efficacius evangelizationis operi in Republica Litoris Eburnei consuleretur, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Venerabiles Fratres Episcopi Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, omnibus quorum interest auditis, consentiente quoque Venerabili Fratre Antonio Mattiazzo, tunc Archiepiscopo titulo Virunensi et Nuntio Apostolico in Eburneo Litore, censuerunt nuper in eadem Natione novam dioecesim esse condendam. Nos igitur de sententia eorum, quam ratam habemus, deque plenitudine Apostolicae potestatis harumque Litterarum virtute haec decernimus atque iubemus. A Gagnoensi dioecesi distrahimus territorium olim dictum « Arso », quod hodie efficitur quattuor vulgo « départements » de San Pedro, de Sassandra, de Soubré et de Tabou quodque pariter decem sub-praefecturas complectitur ; ex eoque ita detracto territorio novam condimus dioecesim Sancti Petri in Litore Eburneo (patrio sermone « San Pedro-en-Còte d'Ivoire ») appellandam, quam metropolitanae Sedi Abidianensi subicimus et iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam facimus. Praeterea iubemus cathedram Episcopi collocari in templo exstante in urbe San Pedro, Deo in honorem Sancti Petri Apostolorum Principis dicato ; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae quidem praescripsimus perducat ad exitum Venerabilis Frater Ianuarius Bolonek, Archiepiscopus titulo Madaurensis et Apostolicus in Litore Eburneo Nuntius, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem, quam diximus, cito riteque mittantur. Hanc denique Constitutionem Nostram sive nunc sive in posterum ratam esse volumus, nullis quibuslibet rebus vel minime quidem obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio et vicesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI |
IOSEPHUS card. TOMKO |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 3, pp. 222-223
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana