IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NDALATANDENSIS*
IN ANGOLAE FINIBUS NOVA ERIGITUR DIOECESIS
NDALATANDENSIS COGNOMINANDA
Peculiari quidem cura animique pariter affectione Afras gentes prosequimur, quae etsi quibusdam premuntur difficultatibus, annituntur tamen commodiorem ad condicionem accedere et quoad humanas res religiosasque floridiorem statum. Cum igitur felicem hunc progressum evenire conspicimus in Angolana quoque natione, aptare properamus ecclesiastica instituta hodierno cursui rerum. Itaque consentientibus Congregationi pro Gentium Evangelizatione Patribus praepositis, suffragante quoque Venerabili Fratre Fortunato Baldelli, Archiepiscopo titulo Mevaniensi et in Angola Apostolico Delegato, haec iubemus et decernimus. Agrum divulsum quendam ab archidioecesi Luandensi eundemque totam provinciam civilem Cuanzensem scilicet Septentrionalem complectentem volumus deinceps novam dioecesim constituere Ndalatandensem appellandam. Eandem porro suffraganeam reddimus Ecclesiae Metropolitanae Luandensi. Episcopalis cathedra in templo locetur Deo in honorem Sancti Ioannis Baptistae, Praecursoris Domini, dicato, quod in urbe vulgari loquela Ndalatando vocitata invenitur. Haec omnia explenda ceteraque ad iuris normas Venerabili Fratri Apostolico Delegato quem memoravimus committimus, factis etiam subdelegandi facultatibus quempiam in ecclesiastica dignitate constitutum. Contrariis rebus minime obsistentibus. Magnopere tandem avemus modo enata communitas, viribus omnium coniunctis, ut quam primum adoleseat et uberrimos virtutis pietatisque fructus, opitulante ipso Domino, usquequaque fundat.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexta et vicesima mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI |
IOSEPHUS card. TOMKO |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 8, pp. 753-754
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana