IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KAUNENSIS ET ALIARUM*
DIOECESES KAIŠIADORENSIS AC PANEVEŽENSIS AB
ECCLESIASTICA PROVINCIA KAUNENSI SEIUNGUNTUR
ET AD VILNENSEM AGGREGANTUR
Quo efficacius posthac curae pastorali Kaišiadorensis et Panevėžensis dioecesium, quae partes Provinciae ecclesiasticae Kaunensis adhuc erant, prospici possit, nihil miramur quod Venerabilis Frater Noster Vincentius S.R.E. Cardinalis Sladkevičius, Archiepiscopus Kaunensis, audita Episcoporum Lituaniae Conferentia, modo a Sancta hac Sede postulaverit, ut ambae dioeceses Provinciae Vilnensi attribuantur. Quare Nos Ipsi, quam maxime Christifidelium ubicumque degentium solliciti, neque dubitantes quin propositum consilium ad effectum sit adducendum, vi et potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute haec decernimus, quae sequuntur, atque iubemus. Ecclesias Kaišiadorensem et Panevėžensem a Kaunensi Provincia ecclesiastica distrahimus Provinciaeque Vilnensi adiungimus, ita ut Provincia Kaunensis ex cognomini archidioecesi Ecclesiisque Telsensi et Vilkaviskensi iam constet. Quae autem hic statuimus, ea exsequenda curet Venerabilis Frater Iustus Mullor García, Archiepiscopus titulo Emeritensis Augustanus et in Lituania Nuntius Apostolicus, vel, si a sede is abfuerit, negotiorum Sanctae Sedis in Lituania gestor, facultate etiam fatta, ut eiusmodi officii exsecutio alii viro mandetur in ecclesiastica dignitate constituto, addito utcumque onere videndi, ut quam primum ad Congregationem pro Episcopis certum verumque rei peractae exemplum litterarum transmittatur. Has ipsas Apostolicas Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus haud obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto et vicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri decimo quarto.
ANGELUS card. SODANO |
BERNARDINUS card. GANTIN |
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 4, pp. 274-275
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana