IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GAMBELLENSIS*
IN AETHIOPIA CONSTITUITUR NOVA
PRAEFECTURA APOSTOLICA GAMBELLENSIS
Cum esset petitum ut, divisa Praefectura Apostolica Gimmaënsi-Bongana in Aethiopia, nova constitueretur Apostolica Praefectura, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, re mature perpensa auditisque pariter eorum quorum interest votis, censuerunt nuper ibidem novam Praefecturam Apostolicam esse condendam pro maiore bono Christifidelium. Nos igitur, Qui gravissimum gerimus officium supremi Pastoris totius gregis Dominici, talem sententiam ratam habentes, summa, qua fungimur, potestate sequentia decernimus. A Praefectura Apostolica Gimmaënsi-Bongana distrahimus districtum civilem, qui patrio sermone Gambella nuncupatur, et partem territorii districtus civilis Ilubabor; atque ex iis locis constituimus novam Praefecturam Apostolicam Gambellensem, quam metropolitanae Ecclesiae Neanthopolitanae aggregamus ac sollicitis curis sodalium Societatis Sancti Francisci Salesii committimus. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Silvanus Marius Tomasi, Archiepiscopus titulo Acellensis eademque in Natione Apostolicus Nuntius; qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad memoratam Congregationem mittenda. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo sexto mensis Novembris, anno Magni Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
ANGELUS card. SODANO |
IOSEPHUS card. TOMKO |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 2, p. 82
© Copyright 2000- Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana