Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CHISINAUENSIS*

ADMINISTRATIO APOSTOLICA MOLDOVENSIS AD GRADUM ATQUE
DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR NOMINE CHISINAUENSIS
NONCUPATAE ET APOSTOLICAE SEDI IMMEDIATE SUBIECTAE

 

Sollicitus de spirituali bono suorum Christifidelium, Venerabilis Frater Antonius Coşa, Episcopus titulo Paestanus et Administrator Apostolicus Moldovensis, ob incolarum copiam in circumscriptione ecclesiatica sua degentium, ab hac Apostolica Sede petivit ut territorium eiusdem Administrationis Apostolicae ad gradum ac dignitatem dioecesis eveheretur. Nos, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris totius gregis Dominici, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Carolo Iosepho Rauber, Archiepiscopo titulo Iubaltianensi et in Moldova Apostolico Nuntio, de consilio Secretariae Status admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus rati id in animarum salutem esse cessurum. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus. Territorium Administrationis Apostolicae Moldovensis evehimus ad gradum et dignitatem dioecesis nomine Chisinauensis, quam huic Apostolicae Sedi immediate subiectam facimus. Huius novae dioecesis sedem in urbe « Chişinău » ponimus dum ibidem situm paroeciale templum, Deo in honorem Divinae Providentiae dicatum, ad gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus. Mandamus insuper ut quam primum ibi constituatur ad normam iuris communis Collegium Consultorum, qui Episcopo valido sint auxilio. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem atque sacrorum candidatorum formationem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; selecti Seminarii alumni, philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi, necnon sacerdotes studia completuri, Romam, si fieri potest, mittantur. Quae decrevimus perficienda committimus memorato Venerabili Fratri Carolo Iosepho Rauber, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo septimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOANNES B. card. Re
     Congr. pro Episcopis Praef.

                                                    

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n.1, pp. 8-9

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana