Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VILLARICENSIS*

VICARIATUS APOSTOLICUS ARAUCANIENSIS AD GRADUM
DIGNITATEMQUE DIOECESIS EVEHITUR QUAE VILLARICENSIS APPELLABITUR

 

Studiosam omnino curam adhibemus ut spiritalia Domini beneficia omnes Christifideles diffundantur salutiferaque veritas omnibus bonae voluntatis hominibus continuo nuntietur. Nunc vero de progressione in fide caritateque fidelium Vicariatus Apostolici Araucaniensis, in cara terra Chiliensi, omnino gaudemus qui altiore usque ratione evangelicum vitae modum alacriter prosequi conantur. Consilio igitur concedentes Congregationis pro Gentium Evangelizatione et Congregationis pro Episcopis, auditoque favorabili eorum quorum interest voto, haec statuimus et decernimus. Prae laudatum Vicariatum Apostolicum, praeter Insulam Paschalem dioecesi Vallis Paradisi adnexam, Apostolica Nostra potestate ad gradum dignitatemque dioecesis evehimus appellandae Villaricensis; quam pariter metropolitanae Ecclesiae Sanctissimae Conceptionis suffraganeam facimus. Sic conditae dioecesis sedem in urbe vulgo « Villarrica » statuimus ibique exstans templum sub titulo vulgo « Sagrado Corazón de Jesús » gradu et dignitate ecclesiae cathedralis exornamus eique insignia, privilegia et honores tribuimus, quibus ceterae in orbe catholico cathedrales ecclesiae fruuntur. Nova illa communitas ecclesialis solum ad quinquennium obnoxia erit iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione, postea vero ad iurisdictionem transibit Congregationis pro Episcopis. Cetera secundum canonicas leges temperentur. Haec omnia ad perficienda Venerabilem Fratrem Aldonem Cavalli, Archiepiscopum titulo Vibonensem, Nuntium Apostolicum in Chilia, designamus. Re tamen ad exitum perducta, documenta apparentur quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur. Has denique Apostolicas sub plumbo Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinta mensis Ianuarii, anno Domini bismillesimo et altero, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
CRESCENTIUS card. SEPE
     Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                                                    

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
 Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 7, pp. 459-460

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana