Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MOSCOVIENSIS MATRIS DEI*

PROVINCIA ECCLESIASTICA MOSCOVIENSIS MATRIS DEI
APPELLANDA IN RUSSIA CONDITUR

 

Russiae intra fines Christifideles diligentiore usque ratione mysteria divina contemplari conantur atque in vita cotidiana praecepta Christi servare. Nos studiose omnium fidelium spiritale incrementum foventes, nunc ecclesiastica instituta in cara Russiae terra aptare properamus ad commodiorem etiam salutiferae veritatis divulgationem. Accepta igitur postulatione Venerabilis Fratris Thaddaei Kondrusiewicz, Archiepiscopi titulo Hipponensis et Administratoris Apostolici Russiae Europaeae Septemtrionalis Latinorum, Conferentiae Episcopalis in Russia unanimi consensu, favorabili exstante sententia Venerabilis Fratris Georgii Zur, Archiepiscopi titulo Sestensis et in Russia Sedis Apostolicae Legati, de consilio Secretariae Status, haec quae sequuntur, de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, decernimus et statuimus. Administrationem Apostolicam Russiae Europaeae Septemtrionalis Latinorum ad gradum et dignitatem archidioecesis evehimus, Moscoviensis Matris Dei appellandae, atque ex territorio quattuor communitatum ecclesialium noviter erectarum, Moscoviensis scilicet Matris Dei, Saratoviensis Sancti Clementis, Neosibirianae Transfigurationis et Ircutscanae Sancti Iosephi, novam constituimus Provinciam ecclesiasticam Moscoviensem Matris Dei appellandam. Ecclesialem communitatem Moscoviensem Matris Dei noviter erectam ad fastigium metropolitanae sedis dictae Provinciae ecclesiasticae elevamus, factis iuribus et privilegiis quibus ceterae metropolitanae Ecclesiae, ad normam iuris communis gaudent. Sacrum Pastorem archidioecesis Moscoviensis Matris Dei dignitate archiepiscopali ac gradu Metropolitae insignimus atque iuribus et privilegiis quibus ceteri in orbe catholico Metropolitae secundum canonum normas ornantur, oneribus pariter et obligationibus quibus iidem ligantur. Novae archidioecesis sedem in urbe Mosca statuimus, templumque paroeciale ibi exstans, Deo in honorem Immaculatae Conceptionis dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus. Ut Pastori erectae Ecclesiae in eius regimine validum tribuatur adiutorium, Collegium Consultorum ad normas iuris quam primum instituatur. Circa Seminarii archidioecesani erectionem necnon sacrorum candidatorum formationem, serventur praecepta iuris communis, prae oculis habitis regulis Congregationis de Institutione Catholica. Selecti Seminarii tirones nec non sacerdotes ad studia complenda, si fas est, Romam mittantur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem quem diximus Fratrem Georgium Zur destinamus, necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Documenta exin conficiantur ad Congregationem pro episcopis mittenda, contrariis rebus minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini bismillesimo et altero, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOANNES B. card. RE
     Congr. pro Episcopis Praef.

                                                    

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 10, pp. 596-597

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana