Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PORTUS PRINCIPIS IN PHILIPPINIS*

VICARIATUS APOSTOLICUS CONDITUR PORTUS PRINCIPIS IN PHILIPPINIS

 

Diligentem sane curam continenter adhibemus ut Evangelii nuntii et Domini salus omnia loca contingant et quam plurimas gentes afficiant. Quapropter nullam Nos interponere moram volumus quin cuncta disponamus ut hoc facilius commodiusque accidat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, iis quoque quorum interest rogatis sententiam, haec statuimus et decernimus. Parte meridiana et centrali Vicariatus Apostolici Palavanensis distracta, novum Vicariatum Apostolicum condimus Portus Principis in Philippinis, Vicariatu Apostolico adhuc dicto Palavanensi exstincto. Novum conditum Vicariatum Apostolicum pastoralibus curis concredimus Ordinis Augustinianorum Recollectorum. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Antonium Franco, Archiepiscopum titulo Gallesinum et in Philippinis Insulis Apostolicum Nuntium legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo septimo mensis Martii, anno Domini bismillesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
    CRESCENTIUS card. SEPE
     Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                                                    

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 9, p. 556

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana