IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ULAANBAATARENSIS*
NOVA IN MONGOLIA PRAEFECTURA APOSTOLICA
CONDITUR ULAANBAATARENSIS APPELLANDA
De universa catholica communitate solliciti, cuncta disponere solemus ut Evangelii nuntius et Domini salutaria beneficia omnia loca contingant et quam efficacissime vel ad longinquos populos perveniant. Nunc gentes versantur ob oculos Nostros quae in Mongolia commorantur, cui omnibus ex partibus opportuna subsidia commodare properamus. Quandoquidem igitur Missio inibi sui iuris Urgaënsis, Congregationis Immaculati Cordis Mariae sodalibus commissa, haud mediocre cepit incrementum, ipsis sacris ministris laudabiliter adlaborantibus, utque voluntates ad alacriora agenda proximos in annos opera sustineantur, de Congregationis pro Gentium Evangelizatione iudicio, adsentiente Venerabili Fratre Ioanne Baptista Morandini, Archiepiscopo titulo Numidensi atque in Mongolia Apostolico Nuntio, Praefecturam Apostolicam Ulaanbaatarensem condimus, et eam curis demandamus Congregationis Immaculati Cordis Mariae. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem quem supra memoravimus legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo mensis Aprilis, anno Domini bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS card. SEPE Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 8, p. 512-513
© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana