Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NYAHURURENSIS*

IN KENIA NOVA CONDITUR DIOECESIS NYAHURURENSIS

 

Nuper est petitum ut in Kenia nova dioecesis constitueretur ad efficacius consulendum aeternae spirituali saluti atque regimini Christifidelium in metropolitana Ecclesia Nyeriensi degentium. Quapropter Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque simul faventi voto Venerabilis Fratris Ioannis Tonucci, Archiepiscopi titulo Torcellani et in eadem Natione Nuntii Apostolici, admotae postulationi concedendum esse censuit. Nos igitur, qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris totius gregis Dominici, talem sententiam ratam habentes, Nostra Apostolica potestate haec decernimus. A Nyeriensi archidioecesi separamus territorium districtus civilis patrio sermone nuncupati Nyandarua et partem occidentalis districtus civilis Laikipia; ex iisque locis novam condimus dioecesim Nyahururensem, quam memoratae metropolitanae Ecclesiae Nyeriensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Nyahururu » atque templum Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis ibidem exstans ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Apostolicus Nuntius; qui, re acta, curabit documenta conficienda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Apostolicam Constitutionem iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Decembris, anno Domini bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           CRESCENTIUS card. SEPE         
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                                            

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 4, pp. 230-231

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana