IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PARANAQUENSIS*
IN PHILIPPINIS NOVA CONDITUR DIOECESIS PARANAQUENSIS
Ad efficacius providendum spirituali bono Christifidelium, Venerabilis Frater Noster Iacobus L. Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Sin, Archiepiscopus Metropolita Manilensis, audita Conferentia Catholicorum Episcoporum Philippinarum, ab hac Apostolica Sede petivit ut quodam distracto territorio a sua ecclesiastica circumscriptione nova conderetur dioecesis. Nos, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Antonii Franco, Archiepiscopi titulo Gallesini et in memorata Natione Nuntii Apostolici, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus. A Manilensi archidioecesi separamus integrum territorium, prout in praesens civili lege circumscribitur, civitatum quae patrio sermone nuncupantur Parañaqne, Las Piñas et Muntinlupa, atque ex ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Paranaquensem appellandam. Sic conditae Ecclesiae sedem episcopalem in urbe «Parañaque City» ponimus, ibique exstans paroeciale templum, Deo in honorem Sancti Andreae dicatum, ad gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus cuique propria insignia, privilegia et honores tribuimus. Praeterea dioecesim Paranaquensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Manilensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi ipsius metropolitanae Sedis subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Antonio Franco, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Philippinis, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B. card. RE Congr. pro Episcopis Praef. |
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 4, pp. 231-232
© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana