Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PORTUS GENTILIS*

IN GABONE NOVA CONDITUR DIOECESIS PORTUS GENTILIS

 

Cum petitum esset nuper ut metropolitana Sedes Liberopolitana in Gabone ita divideretur ut nova constitueretur dioecesis ad aptius provehendam aeternam salutem Christifidelium ibidem degentium eorumque regimini efficacius consulendum, Congregatio pro Gentium Evangelizatione omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Marii Roberti Cassari, Archiepiscopi titulo Truentini atque in memorata Natione Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuit esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. Ab archidioecesi Liberopolitana separamus territorium Provinciae civilis, quae patrio sermone nuncupatur «Ogoouē-Maritime»; ex eoque novam dioecesim Portus Gentilis condimus, quam metropolitanae Ecclesiae Liberopolitanae suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus episcopalem sedem poni in civitate « Port-Gentil » atque templum ibidem exstans. Deo in honorem Sancti Ludovici dicatum, ad dignitatem cathedralis Ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis Frater Marius Robertus Cassari, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo mensis Martii, anno Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           CRESCENTIUS card. SEPE         
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                                            

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 9, p. 564

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana