Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PALEMBANGENSIS*

IN INDONESIA CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA
 PALEMBANGENSIS CUIUS METROPOLITANA ECCLESIA ERIT SEDES NOMINIS

 

Pascendi Dominici gregis, gravissimum, quo fungimur, officium id inter cetera a Nobis poscit ut, si quando videatur opportunum, novas Provincias ecclesiasticas condamus. Qua re, cum Ecclesia catholica in Indonesia, in territorio Provinciae ecclesiasticae Medanensis, haud exigua passim incrementa suscepisset, ut ipsis Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris atque mulieribus et Christifidelibus ibidem sedule operantibus meritae tribueretur testimonium laudis eorumque animi incitarentur ad novos maioresque in dies exantlandos labores necnon ut ipsa Ecclesia firmius constabiliretur, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa acceptisque pariter eorum, quorum interest, faventibus votis, censuit nuper novam Provinciam ecclesiasticam iisdem in locis esse condendam. Nos vero talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia decernimus. A metropolitana Sede Medanensi seiungimus dioeceses Palembangensem, Pangkalpinangensem ac Tangiungkaranganam ex iisque constituimus novam Provinciam ecclesiasticam Palembangensem atque dioecesim eiusdem nominis ad gradum archidioecesis metropolitanae evehimus cuique assignamus uti suffraganeas memoratas dioeceses Pangkalpinangensem ac Tangiungkaranganam. Insuper Venerabilem Fratrem Aloisium Sudarso, S.C.I., hactenus Episcopum Palembangensem, renuntiamus Archiepiscopum Metropolitam Palembangensem. Quae praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri Laurentio Fratini, Archiepiscopo titulo Botrianensi et Apostolico Nuntio in Indonesia, onere imposito sincerum exemplar actus effectae exsecutionis mittendi memoratae Congregationi. Hanc denique Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo secundo mensis Iunii, anno Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           CRESCENTIUS card. SEPE  
         Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                                            

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 809-810

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana