Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MINDELENSIS

*

IN CAPITE VIRIDI NOVA CONDITUR
DIOECESIS MINDELENSIS APPELLANDA.

 

Spiritali fidelium utilitati pro apostolico Nostro munere consulere studentibus iisque aptiora subsidia largiri, visum est Nobis supplices preces excipere, quibus petitum est ut, dioecesis Sancti Iacobi Capitis Viridis dismembrato territorio, nova exinde erigeretur dioecesis. Favente eidem rei Venerabili Fratre Iosepho Pinto, Archiepiscopo titulo Anglonensi et in Capite Viridi Apostolico Nuntio, concedimus ut tale inceptum ad rem perducatur. Quapropter, sententiam excipientes Patrum Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositorum, Nostra de Apostolica potestate, haec decernimus quae sequuntur. A dioecesi Sancti Iacobi Capitis Viridis distrahimus territorium districtuum civilium, vulgo Ilhas de Barlavento: S. Antiio, S. Vicente, Santa Luzia, S. Nicolau, Boavista et Sal, atque ex iis novam dioecesim Mindelensem appellandam erigimus ac constituimus. Episcopalem novae dioecesis sedem in urbe vulgo Mindelo statuimus, templumque paroeciale, ibique exstans, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis sub titulo «Nossa Senhora da Luz» dicatum, ad gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus, eique insignia, privilegia et honores tribuimus, quibus ceterae in orbe catholico Cathedrales ecclesiae fruuntur. Novam erectam dioecesim Mindelensem Sanctae Sedi immediate subicimus atquc iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam declaramus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Iosephum Pinto, quem supra memoravimus, delegamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tamen ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo quarto mensi Novembris, anno Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 4, pp. 188-189

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana