Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BAUCHIANA

*

IN NIGERIA NOVA DIOECESIS BAUCHIANA APPELLANDA CONDITUR.

 

Actuosae evangelizationis catholicae Ecclesiae in Nigeria, ac praesertim nunc in Vicariatu Apostolico Bauchiano, maturos intuentes spiritales fructus, quod laudabili etiam missionali opere effectum est Societatis Missionum ad Afros, Nos laetantes festinamus ibidem novam dioecesim instituere. Ideo, re mature deliberata auditoque voto quorum interest, Vicariatum Apostolicum Bauchianum ad gradum et dignitatem dioecesis extollimus Bauchianae nuncupandae, eamque facimus metropolitanae Ecclesiae Iosensi suffraganeam eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis subieetum. Novam dioecesim volumus iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione esse obnoxiam. Sedem novae dioecesis in eadem urbe Bauchiana ponimus, ecclesiam vero sancto Ioanni Evangelistae dicatam ibidem exstantem ad gradum ecclesiae cathedralis evehimus, iuribus ac privilegiis concessis quae ad eiusmodi tempia spectant. Quod autem ad novae dioecesis pertinet regimen, bonorum ecclesiasticorum admnistrationem, sede vacante administratoris electionem, alumnorum Seminarii institutionem, fidelium iura horumque similia, serventur quae sacri canones praescribunt. Haec autem, quae praescripsimus, committimus perficienda Nuntio Apostolico in Nigeria vel absente eo, illi qui negotia curat Apostolicae Sedis in eadem regione, ac omnes eis tribuimus necessarias et convenientes facultates, etiam subdelegandi qquemvis virum in dignitate ecclesiastica constitutum, onere imposito ad Apostolicam hanc Sedem sincerum effectae exsecutionis exemplar sedulo mittendi. Has denique Litteras Nostras ratas et firmas esse nunc et in posterum volumus, quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodecimo mensis Decembris, anno Domini bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 6, pp. 324-325

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana