Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TERRASSENSIS

*

IN HISPANIA NOVA DIOECESIS ERIGITUR NOMINE TERRASSENSIS.

 

Christifidelium salutem maxima qua possumus sollicitudine persequi omni tempore volumus. Ad hoc fovendum, quotiescumque peculiares rationes id postulant, aptissimam sane arbitramur novarum constitutionem dioecesium. Quam ob rem cum Venerabilis Frater Emmanuelis Monteiro de Castro, Archiepiscopus titulo Beneventensis atque in Hispania Nuntius Apostolicus, re mature perpensa auditoque Congregationis pro Episcopis consilio, novam in praedicta Natione dioecesim condendam esse censuisset, Nobis visum est talem sententiam ratam habere. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus atque iubemus. Detrahimus integrum territorium et paroecias archidioecesis Barcinonensis, videlicet paroecias decanatuum v.d. Montcada, San Cugat-Les Planes, Terrassa, Rubí, Sabadell Centre, Sabadell Nord, Sabadell Sud, Grannolers, Puiggraciós, Mollet, Montseny, Montbui, ex iis erigimus ac constituimus novam dioecesim Terrassensem. Archiepiscopali item Sedi Barcinonensi eandem suffraganeam constituimus atque iurisdictioni Congregationis pro Episcopis subicimus. Praeterea statuimus Episcopi sedem poni in urbe v.d. Terrassa atque templum ibidem situm, Deo in honorem Sancti Spiritus dicatum, ad gradum necnon dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus; cetera vero secundum leges canonicas temperentur. Quae decrevimus perficienda committimus Venerabili Fratri Emmanueli Monteiro de Castro, quem supra memoravimus, onere imposito ad memoratam Congregationem authenticum exemplar actus effectae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuscumque rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo quinto mensis Iunii, anno bismillesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto ac vicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n.10, pp. 623-624

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana