IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
AFFATIM CONSTAT
TEMPLUM IN AGRIGENTINA DIOECESI SANCTO CALOGERO
DICATUM ET IN «MONTE DI SCIACCA» EXSTANS
AD GRADUM ET DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Affatim constat paroeciam Sancti Calogeri nomine in Agrigentina dioecesi insignem eiusque templum eidem Sancto sacrum haud levi momento esse aestimanda. Id enim templum, in «Monte di Sciacca» praeclarum exstans, singulis annis non solum plures Agrigentini Christifideles, sed etiam frequentes hinc atque illinc Siculi peregrinantes Sanctique Calogeri praesidio et intercessioni plane confidentes obire solent. At, quod plus interest, provida et sollerti industria Sodalium Tertii Ordinis Regularis, qui illius sacrae aedis inde ab anno MCMXLVIII sunt curatores, congruenter providetur spiritalibus necessitatibus Christifidelium ad magnam statuam caelestis Patroni accurrentium. Quapropter Nos, cupientes magnopere ut pietas tot filiorum servetur eoque vel magis in dies augeatur, preces putavimus audiendas, quibus Venerabilis Frater Iosephus Petralia, Episcopus Agrigentinus, suo ipsius suique cleri ac populi nomine haud ita pridem petiit, ut illius paroeciae templum, quod diximus, titulo Basilicae Minoris honoraretur. Igitur de Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino sententia Nobis propositi, quam ratam habemus, summa potestate Nostra Apostolica per has Litteras perpetuumque in modum id templum Sancto Calogero dicatum in memorata paroecia Agrigentinae dioecesis situm ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus cunctisque exornamus iuribus et liturgicis concessionibus, quae omnium huius ordinis templorum sunt propria; iis tamen servatis, de quibus cautum est per Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII evulgatum. Contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Septembris, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI a Publicis Ecclesiae Negotiis
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana