IOANNES PAULU PP. II
EPISTULA APOSTOLICA
SANCTORUM ALTRIX
XV SAECULORUM REVOLUTUM
AB ORTU SANCTI BENEDICTI
Ad dilectos filios Victorem Dammertz, Abbatem Primatem Ordinis S. Benedicti; Iacobum Del Rio, Maiorem Congregationis Eremitarum Camaldulensis Montis Coronae; Paulum Ananian, Abbatem Generalem Ordinis Mechitaristarum Venetiarum, Monachorum Armenorum sub Regula S. Benedicti; Sighardum Kleiner, Abbatem Generalem Sacri Ordinis Cistercensis; Ambrosium Southey, Abbatem Generalem Ordinis Cistercensium Reformatorum seu strictioris observantiae: XV expleto saeculo ab ortu S. Benedicti, abbatis.
Dilecti filii, salutem et Apostolicam Benedictionem.
SANCTORUM ALTRIX Mater Ecclesia eos qui praeclara virtutum exercitatione Christum, Sponsum eius, fidelissime sunt secuti, quasi magistros vitae filiis suis commonstrat, ut, illorum vestigiis inhaerentes, inter mundanas varietates ad perfectam cum Deo coniunctionem, id est ad propositum sibi finem, perveniam. Qui eximii Viri et mulieres, quamquam in terrena conversatione peculiaribus aetatis suae, praesertim ingeniorum culturae, condicionibus erant obnoxii, tamen vivendi ratione sua atque doctrina quandam faciem mysterii Christi in lumine posuerunt, quae certum ac definitum tempus egreditur et etiamnum vim suam retinet atque vigorem.
Cum ergo in praesentia XV saeculum revolutum ab ortu sancti Benedicti sollemnibus celebretur, opportunitas praebetur eius nuntium spiritalem et socialem iterum audiendi.
I
In religione qualibet semper fuerunt, qui, “inquietudini cordis hominum variis modis occurrere nitentes”, ad Absolutum et Aeternum singulariter traherentur. Inter quos, ad Christianitatem quod attinet, eminent monachi, qui iam saeculo III et IV in orientis partibus propriam quandam instituerunt formam vivendi, studio deifico contendentes, ut Christi exemplo “in monte contemplantis” vitam solitariam et segregem agerent aut in fraternae caritatis convictu se Dei famulatui dederent.
Ex oriente autem monastica disciplina in totam Ecclesiam permanavit atque aliorum salubre propositum aluit, qui, vitae religiosae instituta servantes, imitabantur Salvatorem, “turbis Regnum Dei annuntiantem vel peccatores ad bonam frugem convertentem”.
Cum ergo hoc spiritali fermento Ecclesia augeretur, simul tamen civilis cultus dilaberetur, res Romanorum senescerent - paulo ante horum imperium occidentale erat subversum - circiter annum CCCCLXXX Benedictus natus est Nursiae.
“Gratia Benedictus et nomine, ab ipso suae pueritiae tempore cor gerens senile” atque “soli Deo placere desiderans”, inclinavit aurem cordis ad Dominum, qui operarium suum quaerebat, atque, per ducatum Evangelii animi haesitationes, initio subortas, devincens, ivit per “dura et aspera”, id est ingressus est “artam viam, quae ducit ad vitam”.
Nonnullis locis vitam solitariam agens tentationumque probatione sese purificans effecit, ut cor suum totum Deo pateret; cuius amore impulsus, alios homines convenit, quibuscum ut pater obiret “dominici scholam servitii”. Itaque usu, sapienti quidem et cum sensu officii coniuncto, “instrumentorum bonorum operum” ipse eiusque alumni parvam civitatem christianam constituerunt, “ubi tandem” ut dixit Paulus VI, Decessor Noster rec. mem., “viget amor, oboedientia, innocentia, animus liber a rebus et ars iis recte utendi, principatus spiritus, pax, breviter Evangelium”.
Bona ergo complens, quae in traditione ecclesiali inerant orientis et occidentis, Sanctus Nursinus rationem hominem totum considerandi est adeptus, cuius dignitatem, ut personae, non iterabilem inculcavit.
Cum anno DXLVII de vita ille decederet, firma iacta iam erant fundamenta monasticae disciplinae, quae praesertim post synodos aetate Carolingorum celebratas monachismus occidentalis evasit. Qui quidem per abbatias aliasque domos Benedictinas, quoquoversus diffusas, compagem illam primigeniam et seminalem Europae novae effecit: Europae dicimus, cuius “gentibus, quae a Mari Mediterraneo usque ad Scandinaviam, ab Hibernia usque ad Polonorum loca patentia incolunt, huius Sancti filii cruce, libro, aratro christianum attulerunt cultum civilem”.
II
Ad tria in vita Benedictina praedicabilia mentes vestras convertere est hodie Nobis propositum: sunt autem oratio, labor, exercitatio auctoritatis paterna. Quae tria Nos iuvat ampliore consideratione rerum theologicarum humanarumque complecti - quatenus e vita et magisterio Benedicti, maxime vero ex eius Regula, eruuntur - quo altius perspici valeant.
Haec lex vivendi est quidem secundum verba sancti huius Caelitis “minima inchoationis Regula”, sed reapse compendium, cohaerens et copiosum, Evangelii non communi conversatione ad effectum adducti. Etenim, homine eiusque sorte cum Redemptione sociata ante oculos observantibus, ille capita quaedam doctrinae, potissimum vero formam vitae proponit. Quamvis huiusmodi vitae ratio pro monachis - ac quidem monachis saeculi VI - sit conscripta, tamen continentur in ea seu inde perlucent praeceptiones ad hanc etiam aetatem pertinentes utilesque cunctis baptismo renatis et in fide adultis, cunctis, qui per inoboedientiae desidiam a Deo recesserunt atque nunc per oboeditionem fidei, haud semper facilem, ad eum redire nituntur.
Vita Benedictina in Ecclesia potissimum ut perstudiosa quaesitio Dei apparet, qua quodam modo vitae cursus sit insignis oportet cuiusvis christiani ad “doctrinae virtutumque culmina” contendentis, donec ad caelestem perveniat patriam. Quod iter sanctus Benedictus animo sollicito et commoto insistit atque observat, non rara impedimenta ostendens, quibus difficile redditur, ac discrimina, quibus id praecludi omnesque nisus evacuari videntur; siquidem homo servus est immodicarum cupidinum, quibus nunc vana praesumptione et superbia tumescit, nunc vero pavore vires extenuante perterritur.
Sed haec “via vitae” certis tantummodo condicionibus potest percurri: quatenus scilicet Christus sine adiunctione diligitur simulque germana servatur humilitas. Profecto christianus, indigentiae suae conscius et infirmitatis, iter spiritale, Deo opitulante, ingreditur: ab iis quae eum gravant, noxis se liberat, authenticam naturam suam, ut personae, clarius perspicit, in imis animae penetralibus detegit Deum praesentem. Amor ergo et humilitas coalescunt in unum, hominem moventes, ut descendat, quo altius ascendat.Vita enim nostra est scala, “quae humiliato corde a Domino erigatur ad caelum”.
Exterior autem modus vitae considerandae monasticae opinationem potest ingerere viam vitae Benedictinae solum propriae utilitati monachi hanc profitentis favere, facilem inferre neglectionem ceterorum, ideoque animum alienare a sociali ratione verisque sollicitudinibus hominum. Hoc pacto vita, quae intra monasterii claustra cum orandi consuetudine, in solitudine et silentio, agitur, etiam a nonnullis ad ecclesialem communitatem pertinentibus, pro dolor, aestimatur.
Re quidem vera, cum monachus animum colligit seu, ut sanctus Gregorius de Benedicto dixit Nursino, secum habitat, atque semet ipsum diligenter attendit per purificationem paenitentialis asceseos, id etiam propterea fit, ut se e servitute propriae voluntatis expediat. Sed haec mentis intentio, quam in se ipsum aliquis dirigit, est solum condicio, necessaria omnino, ut animus eius veriore studio Deo fratribusque patescat. Hac vi Benedictinae conversationis impellente efficitur, ut singuli monachi in communitate vivant et haec hospitalitatis sedes evadat.
Sanctus Benedictus hanc viam principalem percurrit, qua intra fines familiae monasticae itur ad Deum. Monasterii autem convictus - ex eius sententia locus singularis, ubi corda dilatantur habitatorum oboedientiam sibi invicem impendentium - vehementi amore proximi movetur, incitatur, quo quisque adducitur, ut, suum commodum neglegens, fratris utilitati deserviat.
Homo cum cotidie nititur, ut apud se postulatum, numquam posthabendum, animi collecti modestique et participatio vitae, et ipsa non deponenda, ex aequo temperentur, valescit facultate, ex qua germana sit persona, rationes quidem habens cum aliis et cum Deo potissimum, qui prorsus est alius.
Verumtamen hoc modo homines resque sociales aestimandi, qui sancti Benedicti est proprius ac totius traditionis ab eo manantis, necessitudines nullatenus circumscribuntur sola communitate monastica. Clausura monachum seiungit quidem a saeculo atque adversus omnem fatuam dissipationem quasi quoddam repagulum debet efficere, quod transcendi non liceat, sed hoc non dividit nec terminat ab amore. Quin immo huiusmodi limes veluti spatium aperit, interiori libertati necessarium, ubi monachus - et quodam modo quivis homo, de “parva clausura” sua sollicitus - in amore vivat et crescat; ubi cor suum fratribus pandat, qui ea participare desiderant, quae ille in coniunctione cum Deo experitur, et feliciter accidat, ut, quemadmodum Paulus VI sagaciter dixit, sedes sua “magis usque frequentetur uti domus pacis et orationis, ubi homines se ipsos inveniant et Deum intus secum”; seu ut ibi constituatur “dominici schola servitii”, videlicet “schola... virtutis et contemplationis quae abunde nascitur ex claris ac solidis explicationibus evangelii, doctrinae translaticiae, Ecclesiae magisterii”; is necessitudine contingat omnes ac singulos, per orationem exsuperando quosvis fines spatii ac terminos temporis. His profecto condicionibus monachus sancti Benedicti frater universalis, evangelizator, nuntius pacis et amoris evadit.
III
Aetate sancti Benedicti communitas ecclesialis hominumque societas plures exhibent similitudines cum iis, quae nunc sunt, condicionibus vitae humanae. Perturbationes rei publicae et incertitudo temporis futuri, impendente bello aut iam ardente, mala inferebant, quibus animi vehementer perculsi terrebantur. Unde factum est, ut vitam omni certa ac praestabili significatione carere putarent.
Intra Ecclesiae limina diuturna contentio tandem resederat, qua incensi homines mysteria Dei acrius vestigabant, praesertim imperscrutabilem veritatem divinitatis Filii eiusque humanitatem germanam. Haec omnia quasi voce repercussa in verbis, sempiterna memoria dignis, Leonis Magni, successoris beati Petri et Romani episcopi, resonabant.
Sanctus Benedictus, hunc statum intuens rerum, a Deo et viva Ecclesiae traditione lumen petit et cursum, quem teneat. Consilium autem captum ab eo haberi potest paradigma christiani officii in variis casibus huius peregrinationis terrenae, etsi certi ac definiti generis vitae ratio non habetur.
Iesus Christus est centrum vitale, pernecessarium, ad quod omnia debent referri, ut iis sensus tribuatur eaque solide consistere possint. Ad sententiam sancti Cypriani, episcopi Carthaginiensis, se revocans, Benedictus vehementer graviterque affirmat omnino “nihil amori Christi esse praeponendum”.
In hominibus autem et rebus vis inest et momentum, prout cum Christo conectuntur; qua quidem ratione considerari debent et aestimari. Quotquot sunt in monasterio - ab eius rectore (qui est pater - abbas) ad hospitem ignotum et pauperem, ab infirmo ad infimum fratrem - vivam praesentiam Christi significant.Res etiam indicia sunt amoris Dei erga creaturam vel amoris, quo homo fertur in Deum, quin etiam instrumentum et supellex faciendo operi apta “ac si altaris vasa sacrata conspiciantur”.
Sanctus Benedictus non inanem quandam considerationem theologicam proponit, sed ex rerum veritate, quemadmodum assolet, cogitandi agendique modum animis impense inculcat, secundum quem theologia in vitae usum transferatur. Non tam cordi est ei, ut veritates de Christo eloquatur, quam ut ex mysterio Christi et ex “Christo centrismo” inde profluente verissime vivat.
Primae partes, quae supernaturali rationi de cotidianis vicissitudinibus sentiendi tribuuntur, cum veritate Incarnationis concordent oportet: homini enim in Deum fideli non licet id quod humanum est, oblivisci, is fidem servare debet etiam homini. Quapropter officium modo verticali, ut aiunt, implendum, quod vita orationi dedita potissimum praestatur, aequabiliter temperatur, si apte cum iis cohaeret, quae secundum rationem “horizontalem” postulantur quorumque pars est praecipua labor.
In monastico ergo consortio, ductu eius qui “vices Christi creditur agere”, sanctus Benedictus cursum exhibet vitae ducendae, qui magna aequabilitate distinguitur. Hanc, quae inter solitudinem et convictionem, inter orandum et laborandum habetur, etiam saecularis homo nostrae aetatis consequatur oportet - quamvis diversa sint pondera huiusmodi rebus tribuenda - ut vocationem suam plene adimpleat.
IV
Amor verus et absolutus in Christum oratione significanter ostenditur; quae est veluti cardo, in quo cotidiana conversatio totaque vita Benedictina vertuntur.
Fundamentum vero orationis e sancti Benedicti sententia in eo est positum, ut verbum quis audiat; siquidem Verbum incarnatum, hic, hodie, singulis hominibus in condicione praesenti, non iterabili, versantibus, per Scripturas et ecclesiale officium mediatorium loquitur, quod in monasterio etiam verbis patris fratrumque communitatis exercetur.
In eiusmodi oboeditione fidei verbum Dei cum humilitate accipitur atque cum gaudio, inde oriente quod perennis deprehenditur novitas, quam tempus non minuit, quin immo vividiorem reddit magisque allicientem in dies. Quod quidem verbum fons inexhaustus orationis evadit, quoniam “Deus ipse loquitur animae, responsionem huic suggerens, quam cor eius exspectat. Haec oratio in varia diei tempora dispertitur atque, quasi aquae subterranea vena, cotidianum alit laborem”.
Per meditationem vero tranquillam et sapidam - quae vera est ruminatio spiritalis - verbum Dei in animis orationi deditis acres illos lucis radio excitat, qui diei cursum illuminant. Profecto haec est “oratio cordis”, illa “brevis et pura oratio”, qua divinis impulsionibus respondemus Dominumque simul provocamus ad indeficiens donum misericordiae suae nobis largiendum.
Verbum igitur Dei, inscrutabile salvationis mysterium continens, ab anima cotidie amanter attenditur et sollicite indagatur; quod quidem fit studio quodam vitali, quod non propter humanam scientiam, sed propter sapientiam divinum quiddam prae se ferentem exercetur; videlicet non ideo ut plus sciamus sed ut plus, si ita fas est dicere, simus: ut cum Deo colloquamur, ut ad eum ipsius verbum dirigamus, ut ea cogitemus, quae cogitat ipse, breviter ut eius vitam vivamus.
Christifidelis, verbum Dei auscultando, ad intellegendum multiplicium et variarum rerum ac temporum cursum inducitur, quem providens Dominus in humana familia fieri instituit, ita ut animae credenti amplum veluti spectaculum dispensationis salvificae praebeatur. Quo item contingit, ut mirabilia Dei per fidem percipiantur apertis oculis et attonitis auribus. Lumen deificum contemplationis excitat scintillam, atque silentium, iunctum stupori, cantus exsultationis, alacris gratiarum actio orationi illi peculiarem indolem tribuunt, qua monachi laudes Dei per dies singulos celebrant concinendo. Tunc oratio quasi vox efficitur universae creaturae et quodam modo praecelsum canticum Ierusalem caelestis praeoccupat. Verbum Dei in hac peregrinatione efficit terrena, ut omnis vita percipiatur quasi Deo patens inspectori, atque in orationem Patri adhibitam voces conferantur illorum, qui voce iam carent: gaudia et anxietates, prosperi exitus et spes deceptae, secundi eventus exspectationes ibi quodammodo resonant.
Hoc verbo Dei sanctus Benedictus praesertim in sacra ducitur liturgia, non tamen contendens, ut communitas fiat solum coetus divina celebrans ardenter, qui communem experientiam in Spiritu haustam cantu chorali concinenter declaret; nam ei cordi est plurimum, ut verbo Dei ore tenus prolato cantatoque intimus respondeat animus: “mens concordet voci”. Sacrae Scripturae, vitali hac ratione cognitae atque gustatae, libenter leguntur, cum simul orationi impense incumbitur. Amore movente, animus saepe coram Deo colligitur; nihil Operi Dei praeponitur; precatio, in liturgia facta, in vitam transfertur et vita ipsa oratio evadit. Oratio, liturgia expleta, veluti per orbes circumductos maiores minoribus amplificatur et prorogatur in collecti silentisque animi statum, quo fit, ut quis deinde sibi peculiariter oret, atque precandi consuetudo actiones et momenta diei pervadat.
Sanctus Benedictus, verbi Dei studiosus, id non solum in sacris Bibliis legit, sed etiam in magno illo veluti libro naturae. Homo, pulchritudinem creaturae contemplans, in intimis animi sui recessibus commovetur et ad eum revocatur, qui eius est fons et origo; simul vero adducitur, ut quasi reverenter se gerat adversus eandem naturam eiusque venustatem in lumine ponat, veritate eius servata.
“Ubi silentium afflat, oratio loquitur”: in solitudine enim oratio ubertate quadam personali augetur; quod referendum est ad vallem illam incultam Aniensem, ubi sanctus Benedictus solus cum Deo solo est conversatus, et ad urbem, technicis rebus refertissimam sed animos alienantem, ubi homo nostrae aetatis saepe segrex est et sibimet ipsi relinquitur. Sed necesse est animus quodam exerceatur deserto, ut vitam vere spiritalem agere valeat; siquidem id inania praecavet verba, facilius reddit commercium novo cum Deo, hominibus, rebus habendum. In deserti silentio rationes, quae alicui cum aliis intercedunt, ad id quod praecipuum et primarium est, rediguntur, addita quadam austeritate, dum cor purificatur, dum usus cotidianae orationis, quae ex intimo animo ad Deum levatur, retegitur. Quae quidem precatio non in multiloquio ei adhibetur sed in puritate cordis inflammati et compunctione lacrimarum.
V
Hominis facies saepe lacrimis rigatur, quae non semper e sincera compunctione aut e nimio gaudio obortae, prorumpunt animumque ad orandum impellunt; saepe enim lacrimae prae dolore ac turbatione ab iis effunduntur, quorum dignitas humana est abiecta, qui ipsi non valent perficere, quod iuste affectant, qui opus suis necessitatibus et ingeniis consentaneum facere nequeunt.
Sanctus Benedictus quoque in consortione degebat civili iniustitiis deformi, in qua persona crebrius nihili fiebat reique loco habebatur: secundum socialem compagem, in ordines digestam, miserrimi quique segregati referebantur in numerum servorum, pauperes usque egentiores, divites usque locupletiores, reddebantur. Tamen egregius ille vir in praescriptis Evangelii ut in fundamento inniti voluit communitatem monasticam. Is in integrum restituit hominem, ex quocumque sociali prodiit ordine; secundum sapientis iustitiae distributivae normas uniuscuiusque necessitatibus prospicit; singulis officia assignat completiva et inter se apto nexu disposita; infirmitatis aliorum habet rationem, nullum tamen locum facili desidiae relinquens; spatium dat aliorum actioni sollerti, ne se sentiant coartari, sed potius ut exstimulentur ad vires suas optimas exserendas. Ita levis atque interdum iustae murmurationis adimit praetextum, verae pacis condiciones inducens.
Homo a sancto Benedicto non machina quaedam habetur nomine carens, qua quis eo utatur consilio, ut maximos inde proventus accipiat, nullam tamen comprobationem moralem declarans opifici iustamque denegans mercedem. Est quidem animadvertendum temporibus eius opus fieri solitum esse a servis, qui homines esse negabantur. Benedictus vero laborem, quavis ratione is exerceri contingit, partem essentialem vitae arbitratur singulosque monachos eo astringit, cui cum conscientiae officio insistant. Qui labor “oboedientiae expiationisque causa” est sustinendus, quandoquidem cum quovis nisu vere efficaci dolor sudorque coniunguntur. Haec vero aerumna vim obtinet redemptricem, dum hominem a peccato purificat, res etiam, quae operose tractantur, necnon ipsum ambitum, intra quem id fieri contingit, nobilitat.
Sanctus Benedictus, terrenam transigens vitam, in qua labor et oratio convenienter temperantur, atque hoc modo opus in supernaturalem rationem eiusdem vitae considerandae feliciter inserens, hominem adiuvat, ut se cooperatorem Dei agnoscat, isque reapse evadat, dum eius persona, creatrici cuidam navitati insistens, ex toto promovetur. Humana quidem actio contemplativa efficitur, contemplatio autem virtutem quandam dynamicam consequitur, ad ipsum opus habens momentum et huic propositos fines illuminans.
Non ergo id agitur solum, ut otiositas mentes hebetans devitetur, sed etiam, ac quidem potissimum, ut homo reddatur idoneus, qui, ut persona officiorum suorum memor ac diligens, incrementis augescat, ut in sui animi penetralibus dotes detegantur fortasse adhuc reconditae, quae ad fructificandum in commune bonum adducantur, “ut in omnibus glorificetur Deus”.
Non quidem labor asperae virium contentionis onere levatur, sed ei novus impulsus interior additur. Monachus enim non quamvis opus faciat, sed etiam per ipsum opus Deo coniungitur, quia, “dum manu vel mente operatur, ad Christum continenter se erigit”.
Ita fit, ut labor, etiamsi est vilis ac tenuis, tamen dignitate quadam auctus, obeatur et pars vitalis reddatur “summi studii illius, quo solus quaeritur Deus, in solitudine et silentio, ut vitae ipsi vis tribuatur orationis perennis, sacrificii laudis, simul celebrati et simul consummati, aspirante hilari fraternaque caritate”.
Europa facta est terra christiana, quia praesertim filii sancti Benedicti maiores nostros institutione, omnia complectente, erudierunt, eos non solum artes et fabrilia opera docendo, verum praecipue spiritum evangelicum iis infundendo, necessarium ad thesauros spiritales personae humanae tuendos. Paganismus, qui olim a frequentibus monachorum missionalium turmis ad Evangelium est traductus, nunc vero in orbe occidentali magis magisque propagatur, iam causa est et effectus amissae illius christianae rationis laborem eiusque dignitatem aestimandi.
Nisi Christus actioni humanae significationem indit altam atque perpetuam, is qui operatur, servus - novorum temporum proprius - vesanae industriae quaestuosae efficitur. Contra Benedictus urgentem affirmat necessitatem operi indolem spiritalem praebendi, dilatans fines operositatis humanae, ita ut haec impensam illam artium technicarum exercitationem nimiamque propriae utilitatis egrediatur cupidinem.
VI
In sociali compagine, quae nostris temporibus viget quaeque hic et illic indolem accepit “societatis patribus carentis”, sanctus vir Nursinus adiuvat ad resumendam primariam quandam rationem - ab iis qui auctoritate sunt praediti, fortasse nimis neglectam - rationem dicimus paternam.
Sanctus Benedictus vices Christi inter suos monachos gerit, qui ei tamquam Domino Iesu obtemperant iisdem cum animi sensibus, quibus Salvator se adversus Patrem gerebat. Huic oboedientiae-auditioni, filiorum propriae, qui sic operam conferunt ad patris indolem effingendam, mens acris respondet, quam Benedictus in cunctos monachos intendit, eorum personas in universum respiciens. Haec attentio adigit eum, ut necessitatem varias communitatis diligentius curet.
Qui auctoritatem exercet, non ea quidem omittens, quae ad monasticam familiam ordinandam resque materiales pertinent gerendas, sollicitus sit oportet de uniuscuiusque personae habitu spiritali, cum hic terrenis ac transitoriis sit longe praeferendus.
In iis considerandis, quae in vita humana spiritalia sunt atque praecipua, abbas illuminatur commercio, quod cum verbo Dei assidue habet et unde nova profert et vetera. Ad quod verbum Dei pater ita se conformet, ut actio sua quasi fermentum iustitiae divinae evadat, quod filiorum mentibus conspergatur.
In deliberationibus intra communitatem habendis sanctus Benedictus abbati plenam quidem tribuit potestatem; cuius sententia impugnari non potest. Hoc vero non inde est ortum, quod auctoritas quasi dominatio imperiosa esse putatur, nam pater consilia init cum omnibus fratribus aut cum nonnullis seorsum, sine ullo praeiudicio, cum sit ei persuasum etiam in rebus magni ponderis “saepe iuniori Dominum revelare quod melius est”.
In fraterno colloquio abbas postulationes audit eorum quos de officio aliquo peculiari suscipiendo interrogat, sed propter bonum unius cuiusvis aut communitatis perstare debet in rebus iniungendis, quae forte etiam impossibiles esse videantur: id ei cordi sit oportet singulos promovere, ut in melius proficiant totaque communitas augeatur et crescat.
Hoc vero patri communitatis est peculiari ratione propositum, ut animabus auxilietur easque provide regat, faciens ut liquido appareat primas partes dari amori. Verus enim pater “superexaltet misericordiam iudicio” studeatque plus amari quam timeri, sciens oportere se prodesse magis quam praeesse.
Memor de cunctis sibi commissis se rationem esse redditurum, abbas diligit fratres; cum iis et pro iis munere fungens boni Pastoris, id agit, quod utilius est ad omnium bonum, quod magis convenire, quod iudicaverit esse salubrius. “Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas, et omni sagacitate et industria currere, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat... Et Pastoris boni pium imitetur exemplum, qui relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit unam ovem, quae erraverat, quaerere, cuius infirmitati in tantum compassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur imponere, et sic reportare ad gregem”. Pater communitatis, cui regendae sunt animae, in hoc ministerio pastorali sciat se multorum servire moribus debere; singulis se conformet atque coaptet, ut adiumentum, certum ac definitum, quo indigent, praebeat; patiens sit ad omnes, non tamen delinquentium tolerans peccata: praevaricationem quidem odio habeat, sed, vacuus ira et studio, sobrius et magnanimus filios diligat.
Hic modus ceteris cum auctoritate moderandi aliam etiam faciem muneris rectoris ostendit: discretionem dicimus, quae est temperatio et aequilibritas in deliberationibus habendis consiliisque capiendis, ne inutiles murmurationes excitentur. Singuli autem modeste oboedientes non solum adiuvantur ad praetergrediendos fines angustos eorum, quae ilico ut sibi utilia expetunt, sed in ampliore inhaerescunt dispositione salutis vitaeque socialis, cooperando ex conscientiae officio illamque interiorem libertatem assequendo, quae necessaria est, ut quis ad personae suae maturitatem perducatur.
Haec quae modo de abbate sunt dicta, qui munus suum ut sapiens dispensator domus Dei adimplet, summae pacis sunt firmamentum. Quae quidem pax in eo est posita, ut fratres se mutuo benigne accipiant et magno se aestiment, quamvis infirmitatibus laborent, quae vitari non possunt, et modus prorsus sit diversus, quo cuiusque persona se manifestat.
Haec est pax, quae inde originem trahit quod singuli humiliter et cum officii conscientia se vinculo illius societatis humanae obstringunt, ubi lex Spiritus legi materiae praevalet, ubi ordo iustus congruensque rerum obtinet usus, ubi cuncta convenienter ad stabiliendum Regnum Dei componuntur.
Sanctus Benedictus hoc anno nos quodam modo revisit, humanae vitae ducendae ostendens rationes, quae Evangelii doctrinam proxime referunt. Hoc propositum animum non sinit esse incuriosum et neglegentem. Eius potissimum filii, patris exemplis et institutis fideles, adiguntur, ut tam praecelsam, simul vero tam certam ac definitam vivendi formam testentur. Haec testificatio etiam simpliciores et duros corde permovebit, in quorum pectora verba non amplius descendunt. Renovatio vero inde secuta efficere poterit, ut mundus novam faciem, magis spiritalem, sinceriorem humanioremque induat sibi. Tamen, qui auctoritate est praeditus, in quavis compage sociali ac gradu, donum paternitatis oportet magis magisque foveat atque declaret, quae sola homines fraterno vinculo valet sociare.In pace enim hi mundum meliorem aedificabunt et societatem constituent, in qua orando et laborando homo cooperator et collocutor Dei singularis evadat.
Iuvat etiam, hac oblata occasione, reminisci sanctum Benedictum a Paulo VI, Decessore Nostro fel. rec., renuntiatum esse Patronum Europae, quae post eversum Romanorum imperium ex magno illo molimine, ad quod ipse et monachi, eius vitae instituta tenentes, plurimum contulerunt, est quodammodo nata. Haec tacita, constans, sapiens opera eorundem monachorum effecit, ut antiquitatis illud veluti patrimonium ingenii culturae servaretur populisque Europae et ipsi hominum generi traderetur. Itaque “spiritus Benedictinus”, ut Calendis Ianuariis hoc anno sollicite diximus, “consiliis destruendi prorsus adversatur”; atque adeo hic “Europae pater” omnes, ad quos pertinet, hortatur, ut bona, quae mentes vere alunt, nobilitant, acriter promoveant, et ea quae delent, subvertunt, fortiter arceant.
Sanctus Benedictus ut “pacis nuntius” praesertim Europaeas gentes alloquitur, quae ad unitatem coagmentandam salubri nituntur proposito. Pacifica vero consortio, omnino expetenda, potissimum in iustitia, veri nominis libertate, mutua consensione, fraterno auxilio - quae quidem evangelicae congruunt disciplinae - innititur.
Huius ergo terrae continentis populos necnon ceteros homines hic Caeles tueatur ac foveat et gravissimas calamitates, quae armis perniciosissimis maximeque internecivis possint afferri, sua deprecatione avertat!
Haec Nostrum animum pulsant, dum ad hunc praecelsum virum, Romanum et Europaeum, Ecclesiae gloriam, cogitatione precibusque convertimur.
Vobis denique, dilecti filii, et familiis monasticis, quibus varia quidem ratione, praeestis, Benedictionem Apostolicam, paternae benevolentiae Nostrae testem, libentissime impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XI mensis Iulii, in memoria S. Benedicti, abbatis, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PAULUS PP.II
Copyright © Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana