IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
IN ANTIQUO
TEMPLUM CATHEDRALE TADINENSE SANCTO BENEDICTO
ABBATI SACRUM, BASILICAE MINORIS TITULO EXORNATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – In antiquo Umbrorum oppido Tadino vulgo «Gualdo Tadino» nuncupato architecturae genere, picturis, historia, praesertim vero religione insigne exstat templum Sancto Benedicto Abbati dicatum, quod Decessores Nostri Pius IX et Benedictus XV propensa sunt voluntate prosecuti: nam prior illic collegialem Canonicorum ordinem instituit, alter vero dignitate cathedralis «honoris causa tantum» cumque adiectis privilegiis auxit. Nos autem eorumdem vestigia sectantes atque cupientes idem templum singulari dilectionis Nostrae documento honestare quo malori, novo addito eidem decore, simul Christifidelium huius lοci consuleretur utilitati, suscipiendas censuimus esse preces quibus Venerabilis Frater Dinus Tomassini, Episcopus Assisiensis idemque Nucerinus Tadinensis, communia cleri populique vota expromens, a Nobis petivit ut templum, quod diximus, peramplo Basilicae Minoris titulo insigniremus. De sententia igitur Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino deque Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum vi, perpetuumque in modum, cathedrale templum Tadinense, Sancto Benedicto Abbati sacrum, ubi Tadinenses etiam Beati Angeli Compatroni sui corpus venerantur, ad Basilicae Minoris dignitatem evehimus, cunctis adiectis iuribus et liturgicis cοncessionibus quae aedibus hoc nomine ditatis rite competunt. Praecipimus autem ut religiose et singula serventur quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii anno MDCCCCLXVIII editum oportet observari. Contrariis quibuslibet haud obstantibus. Decernimus denique ut hae Litterae Nostrae firmae, validae et efficaces sint ac suos iugiter habeant effectus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatοris, die V mensis Ianuarii, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri secundo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana