Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PETIIT A NOBIS

IN URBE GÓRY KRZYŻEWSKIE, IN FINIBUS POLONIAE, SINITUR
TEMPLUM DEO DICARI IN HONOREM BEATAE HEDWIGIS REGINAE

 

Ad perpetuam rei memoriarn. – Petiit a Nobis Venerabilis Frater Bogdanus Sikorski, Episcopus Plocensis, ut novum templum sibi liceret Deo dicare in honorem Beatae Hedvigis Regime. Quοd profecto pietati Nostrae fuit pergratum. Nam non solum nova aedes summo ac sempiterno Deo sacratur, qui fecit omnia, cuique ab omnibus tribui cultum oportet tamquam rerum principio; sed etiam beatae Hedvigi honori cedit, quam christianus Poloniae populus et colit, et amat, et veneratur, historiae suae decus atque omnium virtutum exemplum egregium. Ceterum, inclitum eius nomen tam familiare Nobis atque carum, quamo ipsa Polona terra. Libenti igitur animo Venerabilis Fratris postulatis concedentes, ac populi religioni donantes, iis probatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu divino, factis a Nobis olim facultatibus, hac de re statuerit, sinimus novum templum, in loco Góry Krzyżewskie surgens, in Polonia, posse ab eodem Venerabili Fratre Deο dicari in honorem beatae Hedvigis Reginae, servatis scilicet omnibus Apostolicae Sedis praescriptis cultum Beatorum respicientibus.

Contrariis nihil obstantibus.

Ceterum, vehementer confidimus fore ut sollemnia hace fidem in pectoribus confirment, caritatem alant ceu flammam, silem aeternarum promissionum, iuvante Deo, redintegrent.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die XII mensis Februarii, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana