IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CUM BEATAM
BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO «SANTA MARIA DE GRAÇA»
PATRONA DIOECESIS SETUBALENSIS IN LUSITANIA CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Cum Beatam Mariam Virginem sub titulo «Santa Maria de Graça» clerus atque christifideles dioecesis Setubalensis recentioribus temporibus peculiari necnon assiduo cultu prosecuti sint et adhuc prosequantur, Venerabilis Frater Emmanuel da Silva Martins, Episcopus Setubalensis, presbyterii et populi catholici communia excipiens vota, electionem Beatae Mariae Virginis sub titulo vulgo dicto «Santa Maria de Graça» in Patronam apud Deum dioecesis Setubalensis potestate sua rite approbavit. Quoniam autem idem Venerabilis Frater enixe rogavit ut electio et approbatio huiusmodi ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, confirmaretur, Nos ex sententia Sacrae Congregationis pro Cultu Divino eius precibus libenter annuimus et suprema Nostra Apostolica auctoritate Sanctam Virginem Mariam dioecesis Setubalensis Patronam apud Deum sub titulo, quem supra memoravimus, confirmamus, cmn omnibus iuribus et privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Profecto Nos confidimus fore ut hac electione et cultus Beatissimae Virginis in tota dioecesi Setubalensi et in singulis fidelibus augeatur, et inde non pauci pietatis christianae et bonorum morum fructus oriantur. Ceterum decernimus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque et nunc et in posterum habeant effectus, cοntrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die XVIII mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana