Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

BEATAM MARIAM

BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO «NUESTRA SEÑORA DE LOURDES»
CONFIRMATUR PATRONA PRINCIPALIS DIOECESIS FOROMARTINIENSIS IN
ARGENTINA; EIUS VERO SPONSUS S. IOSEPH OPIFEX, PATRONUS SECONDARIUS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Beatam Mariam Virginem, venerabilem Christi Matrem, eandemque amabilissimam christianorum parentem fideliumque praesidium, honorari, et laudari, et celebrari, id semper usque ab Nostra pueritia sollemne ac sanctum habuimus, habebimusque: cultus enim erga Matrem tam sanctum certe in eius adorandi Filii honorem et laudem redundat. Qua re, cum clerus pοpulusque dioecesis Foromartiniensis Beatam Virginem Mariam sub invocatione populari «Nuestra Señora de Lourdes» Patronam sibi praecipuam elegerint, ac beatum Iosephum opificem, eius Sponsum, Patronum secundarium nominaverint; idque Venerabilis Frater Emmanuel Menéndez, Episcopus Foromartiniensis, probaverit, atque praeterea petierit ut electio ac probatio a Nobis confirmaretur ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, n. 30»; Nos, rata habentes quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, gesserit, admotae expostulationi libenter concedimus. Placet ergo Beatam Mariam Virginem Lapurdensem, seu «Nuestra Señora de Lourdes», quam populus tenero filiorum amore prosequitur, Patronam principalem dioecesis Foromartiniensis haberi et invocari, beatum vero Iosephum opificem, Patronum secundarium, cum iuribus ac privilegiis liturgicis debitis. Contrariis nihil obstantibus. Quod profecto, caelesti Matre intercedente, felix omnibus faustumque sit.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die XXII mensis Martii, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana