Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

HONORARI, ET PRAEDICARI

TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS IN CAELUM ASSUMPTAE,
QUOD EST AGLONAE, IN ARCHIDIOECESI RIGENSI,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Honorari, et praedicari, et celebrari beatam Mariam Virginem, Christi Matrem venerandam, Angelorum Reginam, hominum praesidium per hanc terrestrem plagam ad aeterna peregrinantium, id non modo gratum Nobis, qui gubernacula Ecclesiae tractamus, et Christi fidelium carum, sed etiam in omnium utilitatem cedit, cum beatissima illa Mater eos, qui amant, quos amat, aequissimis semper oculis intueri consuescat. Qua re, cum Venerabilis Frater Iulianus Vaivods, Ecclesiarum Rigensis atque Liepaiensis Apostolicus Administrator, die XIX mensis Februarii hoc anno, id ab Apostolica Sede petierit, sto scilicet suοrumque tum cleri tum populi nomine, ut templum beatae Mariae Virginis, in caelum assumptae, quod est in oppido, Aglonae, ad Basilicae Minoris dignitatem eveheretur: esse enim tot de causis insigne; Nοs, sive huic Venerabili Fratri, sive eius populo gratum facere volentes, libenti animo admotae expostulationi concedimus. Quae cum ita sint, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis olim a Nobis potestatibus, de re statuerit, apostolica Nostra auctoritate templum Beatae Mariae Virginis in caelum assumptae, de quo diximus, in Basilicis Minoribus annumerari placet, cum iuribus atque liturgicis concessionibus, quae talium aedium sunt propria, modo serrata sint ea, quae decretum «De Titulo Basilicae Minοris» iubet, die sexto mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII, factum. Contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII, inensis Aprilis, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana