IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
TAMETSI OMNIA
TEMPLUM SANCTUARIUM, QUOD SURGIT IN KALWARIA ZEBRZYDOWSKA,
IN POLONIA, B.V.M. ANGELORUM SACRUM,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS TOLLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Tametsi omnia loca beatae Mariae Virgini toto orbe terrarum sacra, sunt cara Nobis, qui paene ab usque nativitate Nostra suavissimo eius amore imbuti sumus, tamen cum de locis, templis, sanctuariis Polonicae nationis agitur, in qua nati sumus quamque in animo oculisque habemus, iam profecto dilectio illa Nostra ac studia magnopere crescunt, ut si quis amorem amori apposuerit. Qua re, cum Venerabilis Frater Noster Franciscus S.R.E. Cardinalis Macharski, Archiepiscopus Cracoviensis, tempore peregrinationis Nostrae ad Sanctuarium Deiparae Virginis Mariae in Kalwaria Zebrzydowska, in Poloniae finibus, id est die XVII mensis Iunii superioris anni, id a Nobis suo suorumque tum cleri tum fidelium nomine petierit, ut templum illud ad Basilicae Minoris dignitatem eveheretur, idque Nos viva voce concesserimus; cumque idem Venerabilis Frater Noster in rem etiam scriptο impetrandam iusta documenta miserit, Nobis bene fieri visum est, si concessionem illam per Litteras confirmaremus. Qua re, iis probatis quae S. Congregatio pro Sacramentis et Cultiu Divino de negotio statuerit, placet templum Beatae Mariae Virginis Angelorum de quo diximus, arte, historia, monumentis dives, atque praesertim pietate erga Christum Crucifixum eiusque beatissimam Matrem insigne, Basilicis Minoribus annumerari, factis videlicet iuribus atque Liturgicis concessionibus quae huius ordinis templis sunt propria, modo ea servata fuerint, quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris », die VI mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII factum, poscit. Ceterum, confidimus fore, ut datus honor fidelium animos in fide Christi confirmet, caritatem augeat, spem bonorum immortalium corroboret.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana