Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI A PUERIS

CATHEDRALE TEMPLUM NERITONENSE, IN ITALIA,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. Qui a pueris beatissimam Virginem Mariam, Christi Matrem, amare, honorare, atque colere pectore ab imo suevimus, nullam sane occasionem omittimus huius tenerrimae Matris gloriam, nomen, cultum augendi: nam, praeter quam quοd est Maria Virgo Dei parens, nullo umquam inquinata peccato, est etiam caelorum Regina, atque filiorum suorum patrona fidelis. Quam ob rem, cum Venerabilis Frater Antonius Rosario Mennonna, Episcopus Neritonensis, iam preces admoverit, sive seo sive suorum sacerdotum ac populi nomine, ut cathedrale templum suae dioecesis, B. M. V. sacrum Assumptae in caelum, ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur: esse enim illud nobilitate, arte, monumentis perinsigne, atque religione erga caelestem Matrem venerabile; Vοs, re bene considerata, rati praeterea fore, ut attributus hοnοr pietatem in Deum in eiusque Matrem in pectoribus alat, adhibitis precibus aequο animo concedimus. Quare, iis adprobatis, quae de re Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, statuerit, placet templum cathedrale dioecesis Neritonensis in Basilicis Minoribus annumerari, factis nempe iuribus ac liturgicis privilegiis talium templorum propriis, mudo ea servata sint, quae Decretum «De titulο Basilicae Minoris» poscit, die VI mensis Iunii, annο MDCCCCLXVIII, factum. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulο Piscatoris, die II mensis Iunii, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecelesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana