Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VIGILEM CURAM

IN REPUBBLICA MALIANA NUNTIATURA APOSTOLICA CONSTITUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Vigilem curam agentes de Christi Ecclesia, quae divino mandato omnes populos invitat ad Evangelium agnoscendum et servandum ut salvi fiant, Nos quantum possumus inceptis obsecundamus eidem consilio quoquo modo profuturis, in quibus profecto annumerantur necessitudinis rationes inter varias Civitates et Apostolicam Sedem ineundae confirmandae fovendae. Hac ipsa de causa, magnam quidem capientes laetitiam ex frequentiore Afrorum multitudine propenso animo vocem Nostram audiente, hoc ipso die Nos vi et potestate Nostra per Apostolicas has Litteras translaticio more datas Nuntiaturam Apostolicam in Republica Maliana constituimus eidemque Nuntiaturae eadem deferimos officia atque iura, quae ceterarum huius ordinis Legationum sunt propria. Quae singula edicimus, statuimus, decernentes ut nunc et in posterum Apostolicae hae Litterae Nοstrae vim suam habeant. Contrarias nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Iunii, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana