Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IN ROMANORUM PONTIFICUM

TEMPLUM CATHEDRALE BELLUNENSE, SANCTO MARTINO EPISCOPO SACRUM,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM MOTU PROPRIO SUMMUS PONTIFEX AVEHIT

 

Ad perpetuam rei memoriam. – In Romanorum Pontificum instituto est positum, ut praeclariora templa, cum opportunitas vel utilitas id suaserit, honore augeantur, quo amplioribus incrementis Christifidelium pietas provehatur. Quarum sacrarum aedium in numero habendam esse censemus cathedralem ecclesiam Bellunensem, quae, Alpium amoenitatibus veluti cincta, structurae genere, artificiosis operibus, illustrium Pastorum memoriis commendatur, potissimum ut sedes religionis est praedicanda. Quο quidem in templo proximus Decessor Noster Iοannes Paulus I, cuius suavis apud Nos et universae Ecclesiae filios viget recordatio, multos annos olim ut sacrorum alumnus et canonicorum collegii sodalis liturgica obierat officia. Statuimus ergo motu proprio hoc templum cathedrale Bellunense, sancto Martino sacrum, Basilicae Minoris dignitate insignire et nomine ornare, cum omnibus iuribus et privilegiis, quae huiusmοdi ecclesiarum sunt propria, modo ea serventur, quae Decreto «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii annο MCMLXVIII dato, poscuntur. Contariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulο Piscatoris, die XVIII mensis Iunii, annο MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana