Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONSTAT CHRISTIFIDELES

BEATA MARIA VIGO VULGO «NUESTRA SEÑORA DE LA MONSERRATE»
NUNCUPATA PRINCIPALIS APUD DEUM PATRONA
DIOECESIS MAIAGUEZENSIS IN PORTU DIVITE CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. Constat Christifideles Ecclesiae Μaiaguezensis in Portu Divite gloriosam Deiparam Virginem Mariam, vulgo «Nuestra Señora de la Monserrate» appellatam, summis honoribus excolere, constanti amore diligere, benignissimam Μatrem habere. Cum igitur Ven. Frater Ulixes Casiano Vargas, Episcopus Maiaguezensis, nuper petierit ut electio Beatae Mariae Virginis sub titulo «Nuestra Señοra de la Monserrate» ut Patronae principalis suae dioecesis, clero et pοpulο οptante, a se rite probata, ab hac Apostolica Sede confirmaretur, ad normam scilicet «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiοrum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, Vοs cupimus tum Pastoris, quem diximus, votis concedere tum egregiam pietatem istius catholicae communitatis in praecelsam Dei Genitricem peculiari benevolentiae Nostrae documento commendare aptiusque augere. Comprobatis ergo iis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, hac in re egerit, de summa Nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem sub titulo «Nuestra Señora de la Monserrate» principalem apud Deum Patronam dioecesis Maiaguezensis confirmamus, omnibus adiectis iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive nulle sive in posterum habeant. Cοntrariis quibusvis nοn obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulο Piscatoris, die XIX mensis Iunii, annο MDCCCCLXXX, Pοntificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a pubblicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana