IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
QUANDOQUIDEM PUBLICAE
IN RE PUBLICA ZIMBABUAE CONSTITUITUR APOSTOLICA NUNTIATURA
Ad perpetuam rei memoriam. – Quandoquidem publicae nuper necessitudinis ratione inter Apostolicam Sedem et Civitatem Zimbabuanam prospere sunt feliciterque susceptae idcirco nimirum ut commune utriusque partis commodum et bonum in singulos magis dies augesceret, Apostolicam Nuntiaturam inibi etiam condere peropportinum Nοbis iam videtur. Re igitur mature quidem expensa Nos pro Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine hasce per Litteras Apostolicas condimus simulque constituimus Nuntiaturam Apostolicam apud Rem Publicam Zimbabuae, dum eidem legationi omnia et singula munera privilegia atque indulta concedimus quae illius modi Legationum propria esse consueverunt. Quae ideo universa edicimus ac statuimus ut Apostolicarum harum Litterarum virtute tam nunc quam posthac plenissime valeant. Contrarias neutiquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Iunii anno MDMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana