IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
MAGNUS QUIPPE
BEATA MARIA VIRGO PROPRIO SUB TITULO «CHIQUINQUIRÁ» MILITUM
VENETIOLANORUM «FUERZAS ARMADAS DE COOPERACIÓN O GUARDIA
NACIONAL» NUNCUPATORUM CAELESTIS PATRONA CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Magnus quippe atque revera laudabilis est cultuu quo clerus et populus Venetiolanae Civitatis gloriosam Virginem Mariam peculiari sub titulo «Chiquinquirá» ab antiquis temporibus prοsequuntur. Cum igitur Venerabilis Frater Martialis Ramírez Ponce, Episcopus titulo Carianensis atque Auxiliaris Caracensis seu S. Iacobi in Venezuela, communia vota excipiens, Beatae Mariae Virginis sub titulo «Chiquinquirá» electionem ut Patronae illorum militum Venetiolanorum qui vernacula lingua «Fuerzas Armadas de Cooperación o Guardia Nacional» appellatur probavisset cumque insuper litteris die VIII huius mensis Iulii hoc anno datis ab hac Apostolica Sede petivisset ut eadem electio et approbatio, ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, confirmarentur, Nos, cum omnia secundum ius peracta esse constet, admotam postulationem prοpensο suscipere animo voluimus. Cuncta ergo rata habentes quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis olim a Nobis facultatibus, hac de re statuit, certa scientia ac matura deliberatione deque plenitudine Apostolicae pοtestatis, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem proprio sub titulo «Chiquinquirá» militum Venetiolanorum «Fuerzas Armadas de Cooperación o Guardia Nacional» dictorum apud Deum Patronam confirmamus, omnibus cum iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Denique mandamus ut hae Litterae Nostrae efficaces sint suosque effectus sive nunc sive in posterum habeant. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Iulii, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana