Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI SUMMI DEI

S. HONORATUS EPISCOPUS CONFIRMATUR PATRONUS
PISTORUM ATQUE FURNARIORUM IN ARGENTINA

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Qui summi Dei consilio idcirco in vertice sacerdotalis potestatis constituti sumus, ut eodem amore quo Petrus, si fieri potest, gregem Dei et pasceremus et administraremus, id sane in omnibus agimus, id annitimur, unde recto oblique maxima Dei gloria manet: «est enim officium amoris pascere dominicum gregem» (Aug. In Io. 21, 15-17). Qua re, cum Venerabilis Frater Noster Radulfus Franciscus S. R. E. Card. Primatesta, Archiepiscopus Cordubensis in Argentina idemque Conferentiae episcopalis eiusdem Nationis Praeses, una cum ceteris Episcopis Argentinis, electionem S. Honorati, Episcopi Ambianensis, quem populus eius gentis tantopere colit, tamquam Patroni Pistorum atque Furnariorum totius Argentinae rite probaverit, atque Litteris datis die decimo octavo mensis Octobris, hoc anno, petierit ut electionem hanc et probationem confirmaremus, ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officioriim et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30; Nos, iis probatis, quae S. Congregatio de Sacramentis et Culto divino, factis olim a Nobis potestatibus, hac de re statuerit, admotae expostulationi concedendum esse arbitramur. Qua re, placet S. Honoratum Episcopum esse et haberi Patronum Pistorum atque Furnariοrum Nationis Argentinae, cum omnibus iuribus ac liturgicis concessionibus iuxta rubricas consequentibus, contrariis minime obstantibus, modo servatae fuerint praescriptiones «Instructionis» de qua diximus. Ceterum paterno pectore Deum efflagitamus, ut quae decrevimus tum sacris Argentinae Pastoribus, tum clero populoque tam dilecto Nobis bene vertant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Novembris, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana