IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
MAXIMUM CONFERENTES
IN RE PUBLICA SINGAPORENSI NUNTIATURA APOSTOLICA INSTITUITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Maximum conferentes studium ad commune religionis civilisque societatis bonum ubique terrarum pro viribus comparandum tuendumque, nihil optabilius aestimamus, quam ut et pristinum Apostolicae Sedis sequamur morem, secundum quem ipsa, id quaerens quod omnibus utile esset, in variis Nationibus Nuntiaturas curavit rite condendas, ex quibus publicae necessitudinis rationes inter Civitatem et Apostolicam Sedem initae facilius firmarentur augerentur prosperarentur magna cum utriusque partis utilitate. Nos itaque, huius ipsius rei causa, consulta Sacra Congregatione pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, de pleniutdine Apostolicae potestatis Nostrae, hisce ipsis Litteris usitato more confectis Nuntiaturam Apostolicam in Republica Singaporensi hodie instituimus, cuius sedes in urbe Singapura recte collocabitur. Ad novam porro Nuntiaturam, ut par est, ea deferimus officia iura privilegia indulta, quae talium Apostolicae Sedis Legationum sunt propria. Quae singula edicimus, statuimus, decernentes ut vim suam Apostolicae hae Litterae in modum Brevis maioris expeditae et nunc et in posterum habeant. Contrariis rebus nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Iunii, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana