Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

TEMPLA SANCTORUM

TEMPLUM CATHEDRALE VESZPRIMIENSE, IN HUNGARIA,
AD GRADUM ET DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Templa Sanctorum quae toto orbe terrarum variis in nationibus surgunt singularibus privilegiis affici et honestari sane haec Apostolica atque Romana Sedes facile probat, maxime si quae aut ob egregia artis vestigia prae ceteris praestent, aut ob insignia pietatis monumenta christiano populο sint simul admirationi, simul incitamento ad virtutem. Nemo est enim qui egregia facta commemorans, non etiam ad altiora moveatur. Qua re, cum Venerabilis Frater Ladislaus Paskai, Episcopus Veszprimiensis, suo suorumque tum cleri tum fidelium nomine, iam ab hac Apostolica Sede petierit ut templum cathedrale suae dioecesis, Sancto Michaëli Archangelo dicatum, in Basilicis Minoribus annumeraretur, Nos considerato templum illud venerabile, a sanctis viris conditum, fuisse etiam a Sanctis celebratum et illustratum, atque proinde carum acceptumque esse omnibus; pro certo insuper habentes posse hunc honorem, si concedatur, non nihil ad augendam religionem prodesse, aequo animo postulata tam Venerabilis Fratris accipimus, maxime cum templum Veszprimiense etiam arte praestet. Quae cum ita sit, iis comprobatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis olim a Nobis potestatibus, hic de re censuit, placet Nobis templum cathedrale Veszprimiense de quo diximus Basilicis Minoribus accenseri, cum iuribus atque liturgicis concessionibus rite competentibus, modo servata sint quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII factum, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Septembris, anno MDCCCCLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana