IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CHRISTIFIDELIBUS ILLIS
VENERABILI DEI SERVO RICHARDO PAMPURI
HONORES BEATORUM DEFERUNTUR
Christifidelibus illis, qui Dominum Iesum prope sectantes singulariter quidem auscultant factitantque in vitae actione monitionem eius: «eram ... infirmus et visitastis me» (Mt 25, 35-36), suo quodam iure medici ipsi in primis adnumerentur oportet quippe qui suae professionis munus artisque medicinae officium convertant per fidem in christianae caritatis ministerium in suaeque sanctificationis instrumentum.
Christianus autem huius praestantis generis medicus merito appellandus Richardus Pampuri, Dei porro Servus, est qui perbrevem suam terrestrem vitam in mundo medio partim devoverat aegrotantium sedulae curationi partim deinde ad extremum nempe halitum veluti hostiam Dei gratissimam obtulit sodalis Ordinis Hospitalarii Sancti Ioannis a Deo. Enatus vero hic Dei Famulus erat die II mensis Augusti anno MDCCCXCVII in oppidulo Trivolzio dicto Papiensis dioecesis postridieque salutari lustratus lavacro, indito Herminii Philippi nomine. Exactis suo tempore inferioribus studiis, gymnasii lyceique disciplinas modo Mediolani modo absolvit Papiae; cuius in urbis Athenaeo, cum operam medicinae navavisset studiis vulneratisque bello universali militibus efficientissime adstitisset, lauream ipsam in medicina necnon chirurgia adeptus summa cum laude est die VI Iulii mensis anno MCMXXI ac postero anno destinatus loci Morimondo vocati medicus. Acerrimo fidei sensu impulsus Christum ubique in hominibus infirmis et aegris dispicere studebat eumque in illis sine condicione diligere; neque tamen patiebatur ut ipsius religionis cultus sese a cotidianis professionis propriae abstraheret oneribus et officiis. Namque eadem fides, qua Deum quaerebat et munera sua explebat, eadem pariter spes et caritas christiana medicum iuvenem sustentabant incitabantque ad arctiorem cotidie cum Deo coniunctionem ad diligentioremque status sui officiorum procurationem. Dum quaestum vero omnem suamque spernit commoditatem, quascumque pecunias – pro nihilo semper habitas – cumulavit, in sacras missiones necnon pauperum praesidia effudit. Adsidua vero accurataque medici muneris perfunctio haud illi satis faciebat; quocirca subsicivis horis actionem catholicam inter iuvenes adiuvabat et opus «Conferenze di S. Vincenzo de' Paoli» nuncupatum provehebat tum etiam missionalem industriam suο in paroecia. Altiorem porro evangelicam adfectans perfectionem anno MCMXXII in Tertio Ordine Saeculari Sancti Francisci vota emisit, unde paulo post evenit ut ad plenam religiosam sese vocari sentiret vitam. Quinque igitur annis transactis rogavit inter Fratres ut reciperetur Ordinis Hospitalarii Sancti Ioannis a Deo, id quod Iunio eiusdem anni mense impetravit continuoque post Novitiatum Brixiae intravit ubi die XXIV mensis Octobris anno MCMXXVIII vota religiosa pronuntiavit. Exinde autem non tantum de pristina vitae ratione nihil descivit, verum Ordinis formas apostolatus communitatisque normas permagno ardore complexus est ad vitaeque suae finem persecutus, cum propositum sibi haberet ut novissimum inter omnes locum obtineret, precationibus intenta cura vacaret, caritatem in aegrotorum ministerium usquequaque exercitaret. Ad oboedientiae nutum perrexit artem medicinam atque chirurgicam nunc Brixiae factitare nunc dicta in urbe Morimondo. Celerius tamen omni opinione iter vitae sanctitatisque consummavit. Etenim phthisi repente prοstratus pertulit aequissimo animo alternas morbi vicissitudines tamquam e manu Domini susceptas. Mediolanum denique Brixia die XVIII Aprilis anno MCMXXX delatus haud multo post Kalendis ipsis Maiis eiusdem anni transivit de hoc mundo ad Patrem, nomen post se relinquens medici christiani qui officium in caritatis ministerium convertere sciverat, religiosi praeterea sodalis qui veri filii Sancti Ioannis a Deo speciem in se commonstraverat. Sanctitatis fama qua fruebatur vivus Dei Servus magis etiam post mortem increbuit atque caelestibus insuper signis visa est sanciri. Quam ob rem de Beatοrum Caelitum honoribus ipsi aliquando tribuendis coeptum mature agi est. Annis quidem MCMXLIX ac MCMLI processus ordinaria auctoritate apud Curiam Archiepiscopalem Mediolanensem peracti Romamque transmissi ac rite excussi sunt prodiitque decretum super scriptis eidem Famulο Dei adsignatis die IV Maii MCMLX. Decessor postmodum Nοster Paulus Sextus intrοductionem causae die X Iulii MCMLXX approbavit. Apostolicus dein processus adornatus est eadem in Curia Mediolanensi de virtutibus in specie Servi Dei. Quorum omnium de validitate processuum iuridica emiserunt decretum die III Decembris MCMLXXI. His ita legitime absolutis perventum iure est ad disceptationem super theologalibus et cardinalibus Servi Dei virtutibus, celebrato quidem antea Congressu Peculiari Officialium Praelatorum Patrumque Consultorum die XXIX Novembris MCMLXXVII ac deinde die XXI Februarii MCMLXXVIII in Coetu Plenario Patrum Cardinalium, relatore Eminentissimo Fratre Nostro Aloisio S. R. E. Cardinali Ciappi. De favorabili exitu utriusque disceptatiοnis certior factus statim est Summus Pontifex Paulus Sextus die XIII mensis Aprilis eodem anno MCMLXXVIII qui praecepit ut decretum super Servi Dei virtutibus conficeretur die XII Iunii illius anni. Diligenter tandem examinata in suetis sessionibus quaestione de miraculis, quae intercedente Dei Famulo ferebantur a Deo patrata, Nosmet ipsi die XXX Martii MCMLXXXI enuntiavimus de duobus plane constare talibus miraculis. Diem insuper statuimus quo ad beatificationem procederetur tum eius tum Aloisii Scrosoppi, tum Alani de Solminihac tum Claudinae Thévenet ac Mariae Repetto concelebrandam. Hodie ita mane in area ante Petrianam Basilicam patente elοcuti sumus formulam hanc inter Eucharistica Sollemnia: «Nos vota Fratrum Nostrorum Iosephi Rabine episcopi Cadurcensis, Alaphridi Battisti archiepiscopi Utinensis, Antonii Angioni episcopi Papiensis, Alexandri Renard archiepiscopi Lugdunensis, Iosephi Siri archiepiscopi Ianuensis, necnon plurium aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut venerabiles Servi Dei Alanus de Solminihac, Aloisius Scrosoppi, Richardus Pampuri, Claudina Thévenet, Maria Repetto, Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Beati Alani de Solminihac die tricesima prima Decembris, Beati Aloisii Scrosoppi die tertia Aprilis, Beati Richardi Pampuri die prima Maii, Beatae Claudinae Thévenet die tertia Februarii, Beatae Mariae Repetto die quinta Ianuarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari pοssit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Habita exinde contione de uniuscuiusque Beati Beataeque vita ac virtutibus eos et ipsi venerati sumus et summa religione primi invocavimus. Quae vero per has Litteras statuimus, firma et in perpetuum sunto, contrariis quibuslibet neutiquam obsistentibus rebus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Octobris, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecelesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana