IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
SANCTOS CAELITES
IN DIOECESI BRIGATIENSI TUM MARIA VIRGO
«NOSSA SENHORA DAS GRAÇAS», ELIGITUR PATRONA CIVITATIS,
TUM S. BENEDICTUS ABBAS RENUNTIATUR PATRONUS TOTIUS DIOECESIS
Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctos Caelites, maxime vero Beatam Mariam Virginem, castissimam Christi Matrem, a fidelibus christianis honorari et invocari et ceu Patronos apud Deum haberi, Ecclesia catholica non modo aeque semper passa est, sed et iam exemplo suo eorum cultum promovit: sunt enim amici Dei, virtute illustres, intercessione potentes, ad hominum necessitates intenti; atque idcirco omnino digni, quos post Deum pietate ac religione prosequamur. Qua re, cum clerus populusque Brigantiensis iam ab immemorabili, ut dicitur, singulari cultu et amore sive Beatam Mariam Virginem sub titulo vulgo «Nossa Senhora das Graças» sive etiam S. Benedictum Abbatem honoraverint et honorent, eosque tamquam Patronos civitatis ac dioecesis habeant; cumque Venerabilis Frater Antonius Iosephus Rafael, Episcopus Brigantiensis, scilicet suo totiusque gregis nomine petierit ut hanc populi electionem suamque ipsius probationem auctoritate Nostra confirmaremus; Nos, re qua opus esset consideratione reputata, itemque iis probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino hac de re statuerit, factis olim a Nobis facultatibus, cum constet omnia ad iuris praescripta acta esse, libenti animo concedimus ut cum Beata Maria Virgo sub titulo «Nossa Senhora das Graças» Patrona civitatis Brigantiensis, tum S. Benedictus Abbas Patronus universae dioecesis illius sint atque nominentur, factis nempe iuribus atque privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Quod felix, faustum, fortunatumque sit. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Octobris, anno MDCCCCLXXXI, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana