Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DILECTAE NOBIS

SANCTUARIUM BEATAE MARIAE VIRGINI TITULO «MADONNA DELLA CORONA»
INVOCATAE DICATUM, QUOD IN LOCO «SPIAZZI DI FERRARA DI MONTE BALDO»
 IN VERONENSI DIOECESI EXSTAT, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Dilectae Nobis Ecclesiae Veronensis fideles ac plurimi e proximis praesertim regionibus pii peregrinatores solent Sanctuarium frequentare Beatae Mariae Virgini titulo «Madonna della Corona» invοcatae dicatum, quod in loco «Spiazzi di Ferrara di Monte Baldo» exstat, intra fines eiusdem dioecesis. Id enim pietate et certa spe petunt ut, pulchrum Virginis Perdolentis venerantes simulacrum atque praeclarissima Dei Matris et hominum exempla meditantes virtutum, optatas validasque haurire possint vires ad vitam suam secundum Christi divina praecepta ducendam aliaque munera caelestia impetranda. Quapropter cum Venerabilis Frater Iosephus Amari, Episcopus Veronensis, litteris die XX mensis Iunii hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut idem templum Basilicae Minoris titulo ac dignitate honestaremus, Nos, qui Mariam «plenam gratiae» Pοntificatus Nostri augustam tutricem elegimus, enixis istius Pastoris precibus libenter annuere optamus. De sententia igitur Sacrae Congregations pro Sacramentis et Cultu Divino Nobis propositi, quam ratam habemus, summa Nostra Apostolica potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctuarium, de quo mentiοnem fecimus, ad gradum Basilicae Minoris evehimus cum iuribus atque liturgicis cοncessionibus, quae huius generis sacrarum aedium sunt propria, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die vi mensis Iunii anno MCMLXVIII datum, servanda sunt. Contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Iulii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana