Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTA TERESIA

SANCTA TERESIA A IESU JORNET IBARS, VIRGO,
PATRONA APUD DEUM SENUM PORTUS DIVITIS CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sancta Teresia a Iesu Ibars, virgo, quae dum viveret, Christi discipula effecta, senibus derelictis curandis aut prorsus iuvandis sollicitam operam dedit, a fidelibus Portudivitensibus magnopere pieque colitur. Hac de causa Venerabilis Frater Noster Aloisius S. R. E. Cardinalis Aponte Martinez, Archiepiscopus Sancti Ioannis Portoricensis, Praeses Cοetus Episcoporum Portus Divitis, cleri et populi vota excipiens, electionem Sanctae Teresiae a Iesu Jornet Ibars, virginis, in Patronam apud Deum senum ista in regione degentium, rite probavit atque una cum omnibus sacrorum Antistitibus eiusdem Civitatis, litteris die XXVI mensis Maii hoc anno datis, rogavit ut electio et approbatio huiusmodi ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, confirmarentur. Nos igitur admotae expostulations optantes libenter concedere, rata habentes quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis olim a Nobis facultatibus, hac de re statuit, de plenitudine Apostοlicae Nostrae potestatis, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctam Teresiam a Iesu Jοrnet Ibars, virginem, Patronam apud Deum senum Portus Divitis confirmamus, congruentibus traditis iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religlose serventur suosque effectus nunc et in posterum habeant, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Augusti, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana