Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

BEATA IOANNA DELANOUE SEU «A CRUCE»
SANCTA ESSE DECERNITUR ET DEFINITUR

 

Amores duo in hac vita, ut ait sanctus Augustinus, secam in omni tentatione luctantur, amor saeculi et amor Dei; et horum duorum qui vicerit, illuc amantem tamquam pondere trahit» (Serm. 344, 1; PL 39, 1512). Hunc agonem in animi penetralibus etiam multi Sancti Caelites, cum in terris conversabantur, sunt experti; qui tamen, divina gratia suffulti, se tandem Deo plane dederunt eiusque dilectione sunt penitus infiammati. Horum in numero habenda est Iοanna Delanoue, quae devicta quadam saeculi cupiditate, se Deo, unite amato, mancipavit atque caritatis operibus de eo gloriosum coram hominibus testimonium reddidit. Ea nata est die XVIII mensis Iunii anno MDCLXVI Salmurii, in urbe regionis ac dioecesis Andegavensis in Gallia, filia parentum piorum honestorumque, qui modicam mercaturam exercendo magnae familiae alendae – quippe quae duodecim natos complecteretur – consulebant simulque annitebantur ut prolem in timore Domini educarent. Joanna videbatur fratres suos antecellere ingenii acumine et operositate, eo contendens ut negotiatio proficeret. Puella, vix dum Deum cognoscere valuit, pietatis officiis alacris insistebat et cupidines frangere et corpusculum voluntarie castigare satagebat. Verumtamen cum aetatem puellarem ageret atque etiam postea, cum esset adulescens et iuvenis, vitiis quibusdam seu defectibus non caruit. Facile enim, nimio zelo accensa, aliorum, etiam matris, lapsus reprehendit. Matre anno MDCXCIII defuncta – pater iam pridem obierat mortem – Ioanna impensius vacare coepit negotiationi, cupida cum esset lucri faciendi. Quaestus desiderium coniunxit cum avaritia ita ut misericordiae officia neglegeret et, summa urgente caritate annonae, etiam panem recusaret egenis. Tum temporis tentationum fluctibus est asperius agitata; accesserunt conscientiae scrupuli, quibus vehementer premebatur. Quibus ex angustias se expedire non valuit, cum sacerdote, Ianseniana haeresi infecto, ut confessarlo uteretur. Novum deinde confessarium adiit, sacerdotem pietatis fama illustrem, qui eius spiritualem moderationem suscepit ea condicione ne diebus festis amplius negotiationi vacaret. Quodam autem die mulier, aetate proyecta, nomine Francisca Souchet, pace peregrinationis causa Salmurium venit ut imaginem Dominae Nostrae, «des Ardilliers» appellatam ibique excultam, veneraretur.

Ei igitur pauperi feminae Ioanna prius hospitium denegavit, sed postea eam domum libenter excepit. Haec, quasi Dei nomine, sic locata est ad Ioannam: «Is (Spiritus Sanctus) iussit me haec tibi dicere : da id quod possides, ne coneris res acervare, sed pauper sequere pauperem Iesum!»

Statim, quasi luce divinitus infusa, Ioanna vitam constituit omnino mutare; et revera soli Deo iam inhaesit et ad indigentes relevandos se totem applicuit. Tradidit nepti procurationem tabernae, quidquid possidebat in miseros erogavit, nudos vestibus suis operuit, esurientes abunde recreavit: ut paucis dicamus, omnes egenos, quorum multi erant in vicinia, sine ullo discrimine est solata. Francisca Souchet, antequam discederet, dixit mente praesaga fore ut Iοanna «mater pauperum» vocaretur. Iesum in miseris quibusvis illa videre solebat; quapropter non exspectavit ut ii ad se venirent, sed, ardens caritate, eos conquisivit. Acerbas cruciatibus se afflixit, velati ieiuniis, noctibus insomnibus. Indigentes vero, qui eius officiis caritatis fruebantur, iam nimia numero erant. Intellexit ergo Christi famula sοciam operam sibi necessariam esse atque, superno lumine radiante, cognovit hanc viam vitae sibi percurrendam et Congregationem religiosam sibi esse instituendam. Anno MDCCIII primae sodales ei se aggregarunt; et paucos post annos episcopus Andegavensis constitutiοnes novae familiae Deo devotae, quae Congregatio S. Annae a Providentia est appellata, approbavit. Tunc legifera mater nomen assumpsit Ioannae a Cruce; ac revera in «regia via Sanctae Crucis» intrepida processit. Cum eleemosynas large egenis tribueret, et, quoniam propria subsidia non sufficiebant, alios quam plurimos impelleret ut stipem erogarent, in quorundam civium invidiam incidit et simultatem. Tot autem calumnias, convicia, persecutiones, Salvatoris exemplo, patientissime tulit neque iis adducta est ut a sancto descisceret incepto. Cum ergo, ut dictum est, numerus miserorum, quibus Ioanna effusa cum caritate serviebat, in dies augesceret, neque domus, ubi habitabat cum egenis, eos capere posset, alias constituit aedes, quo sescentos illorum exciperet. Congregatio autem ab eo condita efflοruit, quae cum e vivis discederet, quindecim domos complectebatur. Inter angustias et vexationes Deus servam suam fidelem non dereliquit: precibus enim et conslliis adiuvabatur tum praedictae Franciscae Souchet, tum sancta Ludovici Grignion de Montfort, qui eo tempore adhuc vitam agebat in terra. Iοanna Congregationem suam eximia cum benignitate, flagranti studio salutis alienae, praesertim vero exemplo conversationis suae, qua ceteris praelucebat ad virtutem, frugifere rexit. Anno demum MDCCXXXVI, die XVII mensis Augusti, postquam vehementem morbum patientissime pertulit, iam caelo matura, ad caelestem Sponsum evolavit. Ad exanimum corpus, cuius in vultu adhuc suaves sollecitudo de pauperibus relucere videbatur, multitudo fidelium se effudit, dictitans «sanctam mortuam esse». Res turbatae in Gallia in causa fuerunt cur processus de piissima vergine, quae etiam cum viveret sanctitatis fama erat illustris, Beatorum coetui ascribenda, mature institui non posset. Quod factum est anno MDCCCLXXXVIII in curia Andegavensi. Qui ad finem feliciter perductus, ad Sacram tum Rituum Congregationem anno MDCCCXC est transmissus; die vero X mensis Decembris anno MDCCCXCVIII Leo Pp. XIII, Decessor Noster, adhibitis sibi precibus obsecundans, commissionem introductionis causae die II mensis Decembris anno Mncccxcvlll manu propria obsignavit. Apostοlicis deinde processibus institutis omnibusque rebus ad suris normam exquisitis, Pius XI, item Decessor Noster, die XIV mensis Iunii anno MCMXXIX lato decreto pronuntiavit Ioannam Delanoue, seu a Cruce, virtutes theologales, morales ceterasque heroum in modum coluisse. Deinde exercita est quaestio de miraculis, quae, Famula Dei intercedente, a Deo patrata esse ferebantur. De quibus postquam est rite disceptatum, Pius XII rec. mem. die XVI mensis Iunii anno MCMXXXX de tribus edixit constare. His igitur cunctis absolutis idem Summus Pontifex die I mensis Ianuarii anno MCMXXXXII sanxit tuto procedi posse ad sollemnem Venerabilis Famulae Dei Ioannae Delanoue beatificationem; cuius sollemnia in Vaticana Basilica egregio cultu sunt celebrata die IX mensis Novembris anno MCMXXXXVII. Post decretos Beatorum Caelitum honores, veneratio erga illam confirmabatur atque eiusdem deprecatione nova signa impetrata esse dicebantur, immo ipso beatificationis die sanatio quaedam evenit, quae divino miraculo tribuenda esse videbatur. Quapropter die VII mensis Ianuarii anno MCMLI causa canonizationis est aperta ac deinde ab actoribus una propositi sanatio, quae miraculi notas prae se ferre putabatur: scilicet Augustus Gouraud, agricola sexaginta annorum, gravi laboravit phlebite, quae in peius vertebat, remediis artis salutaris incassum cedentibus. Die VIII mensis Novembris anno MCMXXXXVII, postquam auxilium Beatae Ioannae est invocatum, statim ille e gravi morbo est recreatus. In quam sanationem est rite inquisitum eamque Collegium medicorum, a Sacra Rituum Congregatione coactum, affirmavit praeter naturae vires et leges contigisse. Re in suetis coetibus eiusdem Congregationis pertractata, Nos die XXXI mensis Ianuarii anno MCMLXXXI ediximus constare de uno miraculo, Beata Ioanna Delanoue intercedente, patrato a Deo, nimirum de instantanea, perfecta et constanti sanatione domini Augusti Gouraud a gravi trombophlebitide postoperatoria artus dexteri, cum statu saeptico. Actores vero lege alterius miraculi proponendi, Nos, omnibus mature perpensis, exemimus. Universis igitur rebus expeditis, in sollemni Consistorio, die XXIV mensis Maii anno MCMLXXXII celebrato, statuimus ut Beata Iοanna Delanoue, una cum Beata Margarita Bourgeoys, die XXXl mensis Octobris eodem anno Sancta palam renuntiaretur. Hoc igitur faustissimo die in Basilica Vaticana, coram S. R. E. Cardinalibus et Romanae Curiae aliisque e regionibus Praesulibus non paucis, necnon sacrorum ministres, religiosorum ac religiosarum multitudine et laicorum coetu, Nos precibus concessimus Venerabilis Fratris Nostri Petri S. R. E. Cardinales Palazzina, Congregationis pro Causis Sanctorum Praefecti, flagitantis ut Beata Ioanna Delanoue, una cum Beata Margarita Bourgeoys, a Nobis in Sanctorum album referretur. Quam ob rem, cunctis Caelitibus Arius in adiutorium advocatis divinoque implorato Spiritu, Nos pro munere supremi Ecclesiae universalis Pastoris Christique in terris Vicarii, haec tandem pronuntiavimus verba: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatam Margaritam Bourgeoys et Beatam Ioannam Delanoue Sanctas esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eas in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti». Quibus vocibus prolatis, item praecepimus ut hae conficerentur Litterae Decretales. Postquam vero gratias Deo una cum astantibus egimus et sermonem habuimus de novarum Sanctarum vita et virtutibus, earum auxilium primi invocavimus atque sacris operari in earundem honorem perreximus. Quapropter omnibus, quae investiganda et ponderanda fuerunt, accuratissime peractis, ea quae supra gesta commemoravimus, iam toti Ecclesiae patefacimus, mandantes ut harum Litterarum exemplis, etiam typis impressis, manu tamen alicuius tabellarii subscriptis sigilloque obsignatis, eadem prorsus fides habeatur, quae his ipsis tribueretur, si quando deinde exhiberentur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXXI mensis Octobris anno MCMLXXXII, Pontificatus nostri quarto.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana